Hugo Bononiensis: Rationes dictandi prosaice

Pag 85


Uestram ergo piissimam paternitatem suppliciter exposcimus,
ut per eundem portitorem quid super hac re
uobis uidetur dignemini rescribere.
Ad episcopum.
H episcopus seruus seruorum dei bononiensi uenerabili
et in Christo fratri coepiscopo salutem et apostolicam
benedictionem.
Sedem apostolicam sicut debuisti consulere decreuisti.
quod quia prudenter fecisti, nos et nostros confratres iocundos
reddidisti.
Qua propter ad rogata benigne et breuiter respondemus.
puella, super qua utrum baptizata fuerit dubitatur, sopitis
omnibus altercationibus sacri baptismatis unda tinguatur,
ne anima precioso Christi sanguine redempta per ignorantiam
puniatur. nam ratio sancte religionis non patitur,
huiusmodi res in ecclesia in ambiguo reliquatur: nec est
rebaptizatio ubi non est fidei catholice discissio.
Ad amicum.
P reuerendo ac diligendo patri ac domino M quicquid
uere est.
Dilectionem quam erga uos - pater - habeo, lingua
dicere et stilo scribere nequeo. michi namque nunc quoque
gratum ut aliis pluribus sepe numero affectum uestre caritatis
nouiter exhibuistis. iuste quidem, quia desolatos consolari,
pauperibus erogare, necessitatem patientibus uiscera
non claudere eos qui possunt decet. quin immo ex precepto
domini - sicut scitis - debent.
Idcirco largitatem uestre caritatis suppliciter exposco,
quatinus adhuc mihi diuine lectioni uacanti et necessitatibus
ingruentibus unde emam non habenti, et ideo non equum
proficienti, per presentium latorem psalterium siue eius pretium
si placet mittatis, ut sic me uobis in uita debitorem
asciscatis.
Ad amicum.
G dilectissimo amico M utriusque hominis sospitatem.
Uere uirtus amicicie in prosperitate non declaratur.
que in aduersitate perfecte manifestatur.

Torna all'inizio