Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 182


Priamus in Palamidem irruit, ipsum ab equo uiolenter prosternit,
et eo prostrato dimisso, furibundus se ingerit inter Grecos. Multos
ex Grecis interficit, multos uulnerat et prosternit. Multa fecit
eo die rex Priamus de persona sua que quasi incredibilia facta
sunt, ut homo tam senilis etatis potuisset tam bellicose sic uiriliter
commisisse.
Deyfebus uero Grecos comprimit incessanter, dum ad hoc rex
Sarpedon ex parte Troyanorum bellum ingreditur, qui in Neptolomum,
omnium Grecorum fortissimum, irruit animose. Sed
Neptolomus in equi sui cursu regem excipit Sarpedonem, et in
robusto ictu sue lance ab equo prostrauit illum in terram. Rex
igitur Sarpedon prostratus a terra uiolenter exurgit, et pedes ut erat
in Neptholomum irruit ense nudo, ipsum sic potenter percutit
ense suo circa femur ipsius quod ei letale uulnus infixit. Tunc rex
Persarum cum sua acie bellum intrat, et regem Sarpedonem equum
fecit ascendere in aliorum auxilio Troyanorum. In quem dux Athenarum
et Menelaus in multitudine pugnatorum uiolenter irruunt, et
aciebus eorum circunquaque diffuisis, in medio eorum Troyanos includunt.
Regem Persarum Greci tunc interficiunt, et in multitudine
bellancium Troyani retrocedere compelluntur, in defensionem
quorum rex Sarpedon multa in sua bellicosa uirtute commisit.
Ad hec autem rex Priamus cum filiis suis naturalibus, qui ubique
sequntur eundem, uirtuose succurrendo Troyanis, in Grecos furibundus
anhelat, eos uiriliter opprimit, et in multa strage confundit.
Nullus itaque fuit ex parte Troyanorum tam strennuus eo die qui
tantum in armorum uiribus commisisset quantum rex Priamus ipse
solus commisit, cui dolor et ira vires vndique subministrant.
Sed Greci, consilio inito, in eum locum unde Troyani poterant reditum
ad eorum ciuitatem habere in multa militum glomeracione
conueniunt, locum ipsum ab eis obsessum occupant. Ad quem
dum Troyani retrocedentes accedere compelluntur, in multitudine
pugnatorum loci ipsius transitum obsessum inueniunt, ubi durissimum
prelium est commissum. Et nisi fuisset rex Priamus, qui ex
superiori parte ad ipsum locum accessit in pugnancium multitudine
glomerosa, innumerabiles de gente sua tunc crudeliter amisisset.

Torna all'inizio