Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 58


II 12

Inter cetera, que cordi meo gratiora sunt et cumulos exultationis inducunt, precipue est vestre salutis
votiva continentia et salubris continentie certitudo, de qua tanto potius me optatos rumores
audire delectat, quanto nichil aliud mihi eque delectabile reputatur; nec immerito, quia me vestra
gratia vestrum clericum semper paterno coluistis affectu et dilectionis sinceritatem in exhibitione
beneficii demonstrastis. Quas ergo grates referam, quibus possum servitiis tanto domino respondere?
Certe me minus sufficientem considero, sed promptum et voluntarium non ignoro. Ubi enim
non extenditur possibilitas facultatis, excedit bone voluntatis affectus, quem non minus quam ipsum
opus acceptare debetis, quia hoc quidem contentum suspicor esse Deum. Hoc facit, ut pauper
veniat quoque gratus ad aram et placeat cesa non minus agna bove.

II 13

Dicunt omnes, qui viderunt et cognoverunt vos, quod vir per omnia bonus estis, et adiciunt laudi
vestre, quicquid umquam possit de bono homine predicari. De quo ego gaudiorum alacritate respersus
utpote qui non puto vestram mihi gratiam affuturam prius cepi vos diligere quam videre, antequam
essem persona cognitus, factus sum vobis mentis affectione devotus. Hinc est, quod, cum non
possim dominationi vestre personaliter me offerre. presentibus audeo me vobis litteris presentare,
per quas, quicquid sum vel esse possum, me vestris obsequiis mancipans et tribuens precor et pro
munere magno peto, ut apud vos amodo personalis mihi notitia non preiudicet, quominus inter
devotos vestros merear computari, sed ut aperto mihi opulentissimo vestre benevolentie archano,
sicut in dominum specialius vos elegi, sic in vestrum servum me benignius eligatis.

II 14

Effusam circa vos clementie divine dulcedinem et expositam dextere superne caritatem plenis adverto
gaudiis. Sed quia posse deficit vestram personaliter adire personam, pars letitie demitur et quietis.
Igitur, ut plenum mihi sit gaudium et me ipsum talis occasio non redarguat in aliquo, meam in
latore presentium represento personam supplicans, ut, quod de affectu cordis per hoc signum devotionis
exponitur, vestra benignitas acceptare dignetur, cum merito insignitis, virtute preditis et sacra

Torna all'inizio