Utrum dyabolus intret substancialiter corpus 			c.82r.b 
hominum. 
Rubrica XXIII 
Sepius in vulgo queritur an demones in corpora reparant 
hominum, an ideo intrare dicantur quia malicie sue in illis 
effectum exerceant, aut Deo ipso permictente. De quo 
scripsit Magister Sentenciarum plurima in VIII d. li. secundi, 
ubi conclusit tandem mentibus hominum demones 
non illabi, quod solius Dei est, sed malicie sue virus infun- 
dere, pulsa virtutum flamma. Admiscentur tamen vivorum 
corporibus ipsos conturbando; pelli autem dicuntur, cum 
Deus ipsos sevire non patitur nec corpora molestare. Super 
ista littera sic scripsit Bonaventura: "  Sicut habetur in textu 
Evangelico et textu Augusti. in li. de Divi. demo., demones, 
per naturam sue subtilitatis et spiritualitatis, possunt quecunque 
corpora solida penetrare et in eis sine aliquo impedimen 
to stare"  . Hoc quidem probatur facile dicendo: "  Nullus spiritus 
eicitur de aliquo corpore // in quo non est. Sed 				c.82v.a 
demones, sicut legitur in Evangeliis, a Christo et suis discipulis  
leguntur eiecti, ergo habitabant in eis. Rursus: "  Nullum
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |