Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 898


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur, «Quantum intendis tantum facis»,
ly «quantum» potest esse adverbium, vel nomen. Et si sit nomen, tenet in malis,
quia quantum aliquis credit vel intendit peccare, tantum peccat; in bonis autem
non, quia potest aliquis tepida voluntate intendere multum Deo placere, nec
tamen tantum placet. Et ratio huius differentiae ex supradictis patet: quia plura
exiguntur ad bonum quam ad malum. Si autem ly «quantum» sit adverbium, sic
verum est et in bonis et in malis, secundum illam bonitatem et malitiam quam
habet actus ex voluntate eligente. Sed per actum exteriorem aliquid adiungitur
quantum ad bonitatem quae est ipsius actus exterioris secundum se.
Ad secundum dicendum, quod dictum Bernardi intelligitur quando facultas operandi
deest, voluntate perfecta existente; et loquitur tantum quantum ad essentiale
praemium, et non quantum ad accidentale.
Ad tertium dicendum, quod bona fortunae, ut in 1 Ethic. dicitur, organice
deserviunt felicitati; et ideo non est inconveniens, si accidentaliter ad felicitatem
conferant, et eorum defectus felicitatem impediat quantum ad aliquid felicitati
accidentale.
Ad quartum dicendum, quod illud intelligitur de praemio essentiali, quod secundum
quantitatem radicis mensuratur; cui non additur per actum exteriorem, si
sit perfecta voluntas; sed additur aliquid quantum ad praemium accidentale.
Ad quintum dicendum, quod vidua illa plus aliis misisse dicitur, quia efficaciori
voluntate illud dedit; unde magis merebatur apud Deum de praemio essentiali
quam illi qui maiora munera minori devotione dabant. Sed quantum ad praemium
accidentale illi poterant plus mereri, secundum quod per maiora munera
plus satisfaciebant, vel etiam ministros templi plus ad orandum pro se provocabant,
vel quidquid huiusmodi est quod actum exteriorem secundum se sequitur.
Ad sextum dicendum, quod voluntas tendit in actum exteriorem sicut in obiectum;
unde si adsit facultas operandi, non posset esse voluntas perfecta, nisi
operaretur; et ideo non est superfluum facere; quia sine actione nec ipsa voluntas
bona esset. Praeterea actus exterior in praecepto cadit, et iterum ad praemium
accidentale confert.
Ad septimum dicendum, quod bonitatem illam secundum quam actus exterior
vitae aeternae meritorius est, totum ex voluntate gratia informata habet,
secundum quod voluntarius est; et ideo non oportet quod supra bonitatem
voluntatis perfectae aliquid adiungat ad meritum essentiale vitae aeternae
pertinens.

Torna all'inizio