Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 652


a. De satisdacionibus.
Cum aliquis alicuius procuratorem se asserit, licet
mandatum non habeat set presumatur habere, nichilominus
ad agendum et defendendum admittatur.
Si autem mandatum probet legittime, aut sufficienter
voluerit satisdare, filius etiam pro patre et e converso,
maritus pro uxore, et quilibet qui reputetur coniuncta persona,
sine mandato ad agendum admittitur, ydonee
satisdando.
Procurator quoque rei, licet relevatus non sit, ac
etiam quilibet extraneus ad deffendendum admittitur, fideiussiones
ydoneas exponendo.
In quibus omnibus oportet notarium esse cautum, ut
sciat qualiter in dictis casibus sint fideiussiones huiusmodi
conscribende.
Procurator de cuius mandato dubitatur, et breviter
quicumque sine mandato alterius nomine agere vel
defendere vult, satisdare debet et rem ratam dominum habiturum
et de iudicato solvendo, ut possit — si actor est — et
in principali negocio agere et in causa reconvencionis defendere
si fuerit oportunum. alioquin sibi actio denegatur.
b. Satisdacio procuratoris rei non relevati ab onere
satisdandi.
Paulus de Spoleto, procurator R de tali loco, constitutus
in iudicio coram tali iudice, promisit sollempniter P
de tali loco sollempniter stipulanti in causa — seu causis —
quam — vel quas — idem P movet seu movere intendit
eidem R super tali re, vel super libello infrascripto,
iudicio sisti et iudicatum solvi in omnibus suis clausulis
sub obligacione omnium suorum bonorum.
Pro quibus omnibus et singulis observandis idem
pro dicto suo procuratore extitit fideiussor sub ypotheca
rerum suarum.
c. Satisdacio procuratoris cum de ipsius mandato
dubitatur.
Iacobus vitterbiensis, procurator Petri Alfonsi ut asserit,
quia mandatum ad presens non potest ostendere, constitutus

Torna all'inizio