nequaquam assit oblivio. Numquam immemor sis Saulis, de quo
in libro regum refertur, filium unius anni esse, cum regnare
cepisset , id est ita purus ut unius anni parvulus, qui postea
depravatus ob mentis pervicaciam audire meruit: cum esses
parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel te constitui , acsi
aperte diceret: Cum tu apud te esses parvus, ego te magnum
feci, cum vero apud te magnus sis, parvum te faciam. Qui, quia
voci correctionis non obtemperavit, regnum cum vita amisit.
Hoc David exemplo provocatus, divino amore stimulatus, cum
nudus ante arcam Domini luderet et a Michol, filia Saulis,
despectus fuisset, ludam , inquit, et vilior fiam plus quam factus
sum et ero humilis in oculis meis , acsi aliis verbis diceret: non
ero patri tuo similis, qui fastu mentis erectus humilitatem
deseruit, sed Moisi mansuetudinem sectabor, ob quam populi
Dei ducatum promeruit. Recordare, quia, licet sis rex, mortalis
tamen es. Prudentes et Deum timentes viri lateri tuo indesinenter
inhereant. Semper in mente habeas Roboam filium
Salomonis, qui contempsit consilium senum et adhesit fatuo
consilio iuvenum, ob quam causam imminutum est regnum.
Iustos enim viros et sapientes regibus adherere regni est supplementum,
fatuos et lascivos adolescentes maximum detrimentum.
Esto memor dominici precepti dicentis: Principem te
populi mei constitui, esto inter illos quasi unus ex illis . Reminiscere
Omnipotentem superbos deponere et humiles in excelsum
erigere. Domini sacerdotes honora, ecclesie statum decora.
Symoniacam pestem devita, ecclesiasticas omnes personas
dominice venerare, sacra mysteria noli tractare. Memento quia
propter impietatem Hieroboam cum stirpe periit, Achab et
Iezebel crudelitas delevit, Ozias propter divina, que tractare
voluit, lepra percussus est. Sic malorum regum tyrannidem
|
|