Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 397


Ha, ha, Deus omnipotens! ut qui in rebus humanis
tantam patris ad filium emanare gratiam naturae
ministerio voluisti, quod aemula patrum praematura privatio
filiorum inexorabilis mortis gladio paternam animam
pertransiret, aut ad succedendum patribus erga filios
ordine recto fata procederent aut rerum conditio patri
filium non dedisset, ut filialis amoris nescius tantam in
decessu filii doloris vehementiam non sentiret. Nam tolerabilius
videretur non habuisse filium quam habitum
amisisse. Excessus tamen primi parentis meruit ut successiva
posteritas tam sinistris eventibus angeretur et ex
transgressu illius totius generis humani successio defectus
naturae patiatur et ad ejus solutionem debiti nulla
differentia sit aetatis. Hoc autem magis est in juvene decedente
deflendum quod non superest in ejus memoria
filius qui dolorem avi utcumque leniret et patris ymaginem
praesentaret, ut haec vobis anxietatem renovent et
ab oculis vestris lacrymas non abstergant. Verumtamen
si prudentiam ejus et probitatem quas sibi natura contulerat
meditemur, sic ad perfectum virum in aetate delicata
profecerat ut maturum senem moribus et scientia
repraesentaret in iuvene, ac ejus anima sic erat placida
coram Deo ut eum ad se maturius vocare decreverit.
Adhibitam circa ejus profectum diligentiam vestram et
desiderium.complevisset, quum videritis eum profecisse
scientia et aetate ut ad summum in eo natura deducta,
dum congessisset simul in eo quicquam foret per longiora
tempora conlatura, superiora respiciens ad nutum
vocantis Domini pararetur. Perveniens igitur filius vester
ad decreti temporis metam, migravit ad Dominum, integritate
famae ac bonorum operum prole in sui memoria
reservatis; abiit et processit invidiosum sui favorem nominis

Torna all'inizio