autem quod nos illorum sensui non optemperabamus, pręfatum 
domnum Rainaldum eligere se finxerunt, statuentes ita, ut si nos 
hunc sperneremus, ipsi validiori manu utpote pręlati prędictum 
pręsulem eligendi copiam haberent. nos vero eorum versutiam 
pręvidentes, ne tyrannum et infamem super nos coacti suscipere 
videremur, in domni Rainaldi electione iccirco assensum prębere 
compulsi sumus. quod etiam nocte accidit et adhuc inhumato 
videlicet pastoris nostri domni Berardi corpore. quę res contra 
Regulam sanctosque canones pręcipitata fuisse nemo gnarus dubitare 
debet. sublimatus tamen in regimine pręfuit dies quatuor 
mensesque .VII. 
In huius namque domni Rainaldi tempore pręlationis, quidam 
Gosbertus filius Bernardi concessit huic monasterio res suas in 
pertinentia Collis Stacti et Albani, idest portionem suam de fortia 
castelli de Colle Stacti, et portionem suam de podio Albano, et 
curtem de Colle Stacti, a fossato de Raganello in foras; aliarum 
vero rerum fines sunt: a primo latere flumen Naricus, a secundo 
finis Monzani vadens ad Varconem et in Tesinum, a tertio latere 
Tesinus, a quarto autem mons de Valle. 
Interea multas pręparabant nobis insidias hi maxime qui huius 
monasterii bona possessionesque moliebantur invadere. qui 
etiam contra nos archiepiscopi Ravennatis papę dicti  animum 
provocaverunt et huc super nos conduxerunt, et ut eius iussione 
alium eligerermus abbatem omni conaninne studueruút. nos 
autem viriliter consistentes, et inflexibiles extitimus et pro huius 
monasterii antiqua libertate fortiter dimicavimus. sed cum nos 
idem pontifex ad se non posset flectere minis, suasoria quędam 
agere cepit, quibus fatebatur, se unum de nobis societate ac fraternitate 
esse, iccirco unus eligentium abbatem esse deberet. 
verum nec terroribus concutere nec blandimentis nos valens seducere, 
tandem confusus, ut nos sibi benivolos reficeret laboravit 
non modice. sicque recessit et electum nostrum domnum Rainaldum, 
quem capere gestiebat, nec oculis etiam vidit.
  |  
  |