Quod eciam confirmat beatus Thomas in III li. c.76v.a
de Arti. fidei. Et in IIII Contra gentiles " Scias,
inquit, quod quandoque Scriptura de penis dampnatorum
loquitur corporaliter, sed tropologice debet
intelligi spiritualiter, velut per similitudinem
dicta sint, sicut quod scribitur in Esaye ultimo: ‘Vermis
eorum non morietur in eternum’. Potest namque
per vermem consciencie morsus intelligi, quo impii
torquebuntur. Non enim est possibile quod corporeus
vermis corrodat substanciam spiritualem neque corpora
dampnatorum, que resurgent incorruptibilia" .// c.76v.b
Quinta pena cedencium tenet verbera non aliter crebra
quam si fullonum malleis cederentur. De quo Dantes dixit,
in XVIII c. prime partis:
" Vidi demoni cornuti con gran ferce,
Che li bactiem crudelmente dietro.
Ahy come facien lor levar le berce
A le prime percosse! già nesuno
Le seconde aspectava né le terze" .
Et per totum XXVIII ponit cruciatus, vulnera et verbera
|
1
5
10
15
20
|