Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 506


Sic ergo dicendum est, quod latria in se considerata est specialis virtus, quia
habet specialem rationem obiecti et actus, scilicet ut exhibeatur aliquid Deo in
recognitionem servitutis, sicut feudatarius aliquid reddit domino suo in recognitionem
dominii: unde actum et obiectum habet formaliter unum et specialem
quantum ad praedictam rationem; quamvis materialiter sint multi actus et
multa obiecta. Potest autem dici generalis quantum ad duos ultimos modos.
Potest enim uti actibus aliarum virtutum materialiter sub praedicta ratione proprii
obiecti; et iterum ad actum eius praeexiguntur multae virtutes aliae, sicut
fides quae ostendit cui exhibenda sit latria, et caritas, quae afficit ad eum cui
exhibenda est; et sic possunt multae aliae concurrere. Quamvis autem utatur
materialiter actibus aliarum virtutum sub ratione proprii actus, tamen utitur
quibusdam actibus qui non sunt proprii alicuius alterius virtutis elicitive, sicut
offerre sacrificia, facere protestationes, et huiusmodi: nisi forte sicut imperantur
a caritate et ostenduntur a fide, non autem eliciuntur; et isti videntur proprie
actus esse latriae.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod offerre sacrificia est tantum de illis quae pertinent
ad latriam elicitive; unde hoc quod dicitur, omne opus quo Deo iungimur,
esse sacrificium, est metaphorice dictum; inquantum Deum placabilem reddit,
ad quod sacrificium offertur.
Ad secundum dicendum, quod aliud est Deo servire, et aliud exhibere aliquid in
recognitionem servitutis: primum enim omnis virtutis commune est; secundum
autem proprium est latriae; unde latria includit servitium in ratione sui obiecti;
et propter hoc per se inest ei, et a serviendo nominatur: aliis autem virtutibus
accidit, et non pertinet ad proprias rationes ipsarum.
Ad tertium dicendum, quod secundum quod actus aliarum virtutum in gloriam
Dei fiunt, sic materialiter assumuntur a latria, ut dictum est.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod virtutes theologicae dicuntur proprie
illae quae habent Deum pro obiecto et fine; unde nulla virtus theologica habet
actum circa rem creatam proprie loquendo: caritas enim nihil in homine diligit
nisi Deum. Obiectum autem circa quod agit latria est id quod reddit Deo in
recognitionem servitutis, quod non est Deus; unde non est virtus theologica,
sed ad cardinales reducitur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Deus dicitur coli fide, spe, et caritate, non
quasi cultus eliciatur his virtutibus, sed quia dictae virtutes ordinant ad cultum,
vel etiam quia actus dictarum virtutum materialiter cedunt in cultum modo
praedicto.

Torna all'inizio