Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 193


Sicque Ferentinus, sic presul adest Perosinus,
Presbiter Andreas, hii tres tenuere triclinum,
Non fuerant plures, nec tibi narro minus.
Tertius est cum Iustiniano papa Iohannes;
Hic modo bis senos sub cesare vixerat annos,
Undenos menses vicesiesque diem:
Nunc acies quasi pugnantes super ethera vise
Sunt, velut ignite, multeque videntur ubique;
Quid sit et unde venit, nec recitare licet.
24. De Iustino iuniore imperatore Grecorum.
Anno ab incarnatione Domini 567. regnante in Francia Hilperico, filio Glotharii, cum tribus fratribus, Iustinus
iunior, Iustiniani nepos, natione Trax, 52. ab Augusto, imperium, ab Euticio patriarcha coronatus, suscepit. Iste ecclesias
ab antecessore suo institutas multa largitione ditavit. Huius diebus pax inter Romanos et Persas rumpitur. Imperator
autem ad Aretham regem Indorum Iulianum transmisit. Qui eum, sicut hic describimus, ornatum invenit. Stabat
itaque rex [Indorum] pene nudus, habens circa lumbos tantum cincturam et linea vestimenta auro contexta, et circa
ventrem indumenta scissa, margaritis preciosis conserta; in brachiis habebat quinos circulos et aureas armillas, in capite
pannum gemmis ornatum, in collo torquem aureum. Super quatuor elefantis, rotis quatuor, curru excelso innitebatur
stans. Scutum parvissimum deauratum cum duabus lanceolis in manu tenebat. Quem cum Iulianus contra Persarum
regem armasset, reversus est. Item Iustinus, misso Narse, cum auxilio Longobardorum, Totilam regem Gothorum
interfecit, et Gothos de Ytalia radicitus exstirpavit. Et Buccelinum principem regis Francorum, ad devastandam Italiam
missum, occidit; atque Sindoaldum regem Brendonum, qui de comitibus Odoacri adhuc in Italia supererat, suspendio
peremit. Itaque cum Narses, deletis omnibus barbaris, Italiam in statum pristinum reduxisset, Romani, ut assolet, eius
prosperis successibus invidentes, aput augustum atque aput uxorem eius accusabant. Quamobrem imperator misit
Longinum ad occupandum locum eius in Ytaliam. Sophia quoque augusta furore muliebri succensa, Narsen sicut
eunuchum inter mulierculas suas ponendum et more mulierum sibi serviturum minabatur. Que omnia Narses
gravissime ferens, Neapolim se contulit, missaque legatione, Longobardos in Italiam vocavit. Quorum adventum ignee
acies in celo, teste Gregorio, precesserunt, et vise sunt a multis, que et futuram effusionem sanguinis indicabant. Ex
tunc Roma non solum provincias Transalpinas, set et ipsam Ytaliam, que ab illo tempore a barbaris, quos Longobardos
vocamus, inhabitatur, amisit. Porro Iustinus imperator Tyberium comitem in filium adobtavit et cesarem
legit. Cum vero se moriturum cognosceret, vocato ad se Euticio pontifice et senatu, Tyberium ex cesare fecit augustum.
Ipse autem 11. imperii sui anno diem obiit.
De eodem Iustino versifice, et de papa sui temporis.
Iustinus minor imperii dum sede sederet,
Ungaricos proceres secum decrevit habere,
Adversus Ligures prelia multa gerens.
Vigilogus rex Gothorum tunc prelia gessit,
Ispanos feritate sua gladioque repressit, Qua multas urbes dissipat atque tenet.
Surgit Pelagius nunc Rome papa secundus,
Germine Romanus, discretus et ore facundus,
Set sine Iustini lege resedit ibi.
Nam Lombardorum violenta manus populorum
Igne, fame, gladio partes premit Italicorum,
Urbs erat obsessa Romuleumque solum.
Tantaque nunc orbi pluviarum copia cedit,
Quod populus iam diluvium consurgere credit;
Destruxit pontes, plurima dampna dedit.
Nunc minor undenis Iustinus presidet annis.
Tunc primus Benedictus erat presul venerandus,
Uno plus mensem sexque decemque dies.
P. 193 v. 2 post presbiter in marg. B1:] Nota duos episcopos et unum presbiterum papam Pelagium Rome consecrasse.
In marg. C4:] Nota duos episcopos sufficere ad consecrationem Romani pontificis, ubi necessitas
postulat.
P. 193 v. 7 post vise in marg. B1. 2:] Nota miracula in aere visa.
P. 193 v. 49 post venerandus addit A:] Amnis bis binis stat pia vita sibi.

Torna all'inizio