Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 17


Accensi dicebantur, qui in locum mortuorum militum subito
subrogabantur, dicti ita, quia ad censum adiciebantur.
Acerra ara, quae ante mortuum poni solebat, in qua odores
incendebant. Alii dicunt arculam esse turariam, scilicet ubi
tus reponebant.
Apex, qui est sacerdotum insigne, dictus est ab eo, quod
comprehendere antiqui vinculo apere dicebant. Unde aptus
is, qui convenienter alicui iunctus est.
Athanuvium est poculi fictilis genus, quo in sacrificiis utebantur
sacerdotes Romani.
Atroces appellantur ex Graeco, quia illi atrokta appellant,
quae cruda sunt; sive atrox dicitur ab eo, quod nihil timeat;
tresai enim Graeci dicunt timere.
Auguraculum appellabant antiqui, quam nos arcem dicimus,
quod ibi augures publice auspicarentur.
Arseverse averte ignem significat. Tuscorum enim lingua
arse averte, verse ignem constat appellari. Unde Afranius
ait (415): «Inscribat aliquis in ostio arseverse.»
Aborigines appellati sunt, quod errantes convenerint in
agrum, qui nunc est populi Romani. Fuit enim gens antiquissima
Italiae.
Ab oloes dicebant pro ab illis; antiqui enim litteram non
geminabant.
Aventinus mons intra urbem dictus est, quo ibi rex Albanorum
Aventinus bello fuerit extinctus atque sepultus.
Adorare apud antiquos significabat agere; unde et legati
oratores dicuntur, quia mandata populi agunt.
Armilustrium festum erat apud Romanos, quo res divinas
armati faciebant, ac, dum sacrificarent, tubis canebant.
Adeo duas habet significationes. Nam cum prima acuta

Torna all'inizio