Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 26


I 10

Cara cari pagina, querula satis, ut sic loquar, humilitate non vacua in salutatione pretitulavit Erasmum,
sed alium in prosecutione querebat, que recipientis manibus non contenta, quod celare non
potuit, revelavit, quod in illo alii mittebatur. Et quidem post salutationis alloquium vix lineam dedit
Erasmo, sed Thome totum, quod sequebatur, exhibuit, nunc timoris aliquid exprimens, nunc aliquid
excusationis allegans et interdum aliquid conquestionis intendens. Sed timere te Thomam quis
docuit? An forsan timor ille tuus non extitit, sed potius alienus, cum etas primeve societatis sic te
privilegiarit affectu, quod cum timore te non oportuit habere commune? Certe, cum mecum concreveris,
gradum amicitie adiectio gratie non mutavit et honoris maioritas nihil minorationis adiecit.
Unde nec processit a vero nec ad verisimile debet habere processum, quod nunc cardinalis dedignaretur
amicum, quem carissimum aliquando habuit conscolarem. Multum enim increpationis deberetur
honoribus, si tam peregrinum redderent honoratum, et sic non oportuit Iacobum ad excusationis
remedium habere recursum et quasi mediatoris vel utrumque interpretis mendicare suffragium
, pro quo apud Thomam interpellat assidue non otiosa dilectio et sollicitus spiritus sic perorat,
quod, etiam si videretur occurrere, iustificaret offensam. Cesset ergo ad ultimum, queso, conquestio,
quam in me, quasi multo tempore tibi non rescripserim, satis blande, ut reprehenderes acrius,
caute formasti, quoniam, si ad te scriptum non pervenisse causaris, et ego rescriptum me non recepisse
causabor. Ceterum, quia nec mihi nec tibi talis est peregrina materia, querelam hinc inde quadam
mutua credulitate tollamus, videlicet ut credas, quod scripserim, et ego ad credendum me ingeram,
quod scriptum vel casus ademerit vel negligentia, ne dicatur malitia, portitoris.

I 11

Execrabilis horribilium scelerum et multa presumptio per impunitatis licentiam peccatis exigentibus
contra clerum nostro tempore sic excrevit, ut non solum perfidi filii Belial, qui obstinatis animis ad
exercenda queque nefaria velociter currere sunt edocti, nunc ad illam crudelitatis sevitiam non verentur
manus extendere, quam horrebant ipsi cogitare hactenus vel audire, verum etiam pavidi et
excordes iam redditi sunt audaces ad atrocia et insolita flagitia perpetranda. Sicque nec ordini vel
officio parcitur nec etati vel dignitati defertur, sed per facilitatem venie nocendi potestate ad iniquos
transfusa super sortem iustorum impune virga extenditur peccatorum. Iam enim nervus discipline
abrumpitur, rectitudinis iudicium penitus relegatur, partes iustitie totaliter profligantur, negligitur
pius pater, quia tolerat, immo quia nimis expectat; contemnitur iustus Dominus, quia iustitiam
diligit et in equitate iudicat orbem terre, vixque in terris ministerium iustitie ille rex regum in hoc
invenit, cui omne iudicium dedit pater. Huiusmodi autem sacrilegis non modicam ministrant audaciam
quidam terrarum domini et principes gentium, qui dominantur corporibus hominum et terre
bestiis, dum talia coniventibus oculis transeunt et impunita relinquunt. Propter quod dignitas ordinis
clericalis non tantum in minoribus, sed etiam in maioribus contemptui exponitur atque morti;
conteruntur velut vasa testea filii Sion incliti, et sicut ovis ad occisionem reputantur ab impiis ecclesie
filii et prelati, quos Dei filius custodes constituit sponse sue ac in quibus se honorari asserit et
contemni, pupillam oculi tangi prohibens in eisdem. Porro cum tam enormes iniurie pre ceteris non
plus tangant et sic nostram faciem tantorum opprobriorum inquinamenta respergant, quod pre

Torna all'inizio