Ergo dicta tuis iungas medicamina morbis, 
et quecunque vides proficienda tibi. 
Litibus hostis, fraudibus hostis, criminis hostis, 
et que depravant omnibus hostis eris. 
Iuris amicus, honoris amicus, amicus honesti 
et que iustificant rebus amicus eris. 
Hec precepta libens vigili trahe morbidus aure, 
que permixta simul combibe, sanus eris. 
Et licet hec bona sint, multo potiora relinquo 
que non sunt humeris offitiosa tuis. 
Hec tibi sufficiant: non omnia possumus omnes; 
tu quod habere vales, suscipe: velle sine. 
Argento fruitur, rutilans cui deficit aurum, 
et violas carpit qui nequit ungue rosam. " 
Tunc iter arripiens ait: " Hec, Henrice, reconde. " 
Et finem verbis hunc dedit illa: " Vale. " 
O meus alter ego, probitatis alumpnus et hospes, 
Lognepres, Henricum mente resume tuum. 
Nulla remota via solidum partitur amorem, 
et quem partitur integritate caret. 
Nec mons, nec planum, nec pars spatiosa marina, 
disiungunt hos quos copulat unus amor. 
Lognepres, unde locus quod amor dimittat amorem ? 
Talis ab oppositis dicitur esse locus. 
Ergo, ut vivat amor, concordia donat et unum 
Velle duos unum mentibus esse facit. 
Tuque, nec inmerito, cui nomen floris adheret, 
Florenti, famulum mente resume tuum. 
Pareo tibi, quia parco tuis, flos inclite, culpis, 
ni tua vivifices risibus acta tuis. 
Suscipe millenis citharam quam dirigo nervis,
  |  
215 
  
  
  
  
220 
  
  
  
  
225 
  
  
  
  
230 
  
  
  
  
235 
  
  
  
  
240 
  
  
  
  
245
  |