de perpetua regni nostri securitate disponere,
ut nobis et successoribus nostris in regno, vel
extra regnum agentibus, nulla prorsus in posterum
dubitatio relinquatur. Non tamen
propterea circa persecutionem nostrorum
rebellium omissum fore credatis nostrum propositum,
vel aliquatenus intermissum:
quin per dilectos filios nostros Henricum illustrem
regem Sardiniae, in Italiae partibus
generalem legatum, et Fridericum de Antiochia,
Thusciae partibus praesidentem, quousque
nos regni nostri statum, cum salubritate
dispositum, personaliter accedamus,
deputaverimus Italiam gubernandam, ut sic
proditorum nostrorum et rebellium reliquias
in adventu nostro continuatae potentiae
nostrae malleo conteramus: quod potentiam
nostram, quam sicut pro certo comperimus,
occultis et longis insidiis procurarunt
offendere, fructuosam sibi fore non
sentiant: quin potius de nostra praesenti potentia
doleant, quanquam in absentia
glorientur, utpote cum nihil ex iis quae noviter
emerserunt Magnificentiae nostrae decreverit,
et in nullo propterea sit nostrum aerarium
diminutum. Sed tanto magis est adaucta nostra
potentia viribus, tanto factae sunt divitiae
largiores, quanto propter enormitatem excogitati
facinoris, quae post pacis gustatae dulcedinem
guerrarum excidia minabatur, circa
|
|