Qualiter Alexander reducit 22 reges, qui Tartari uocabantur
Post hec abiit Alexander et per artem inclusit xxii duos reges
cum exercitibus, qui Tartari dicebantur, qui sunt hii: Gog, Magog,
Agenti, Magem, Oleathar, Apodine, Limini, Carmatre, Taboles,
Carmaciani, Catemi, Armade, Trinardi, Anafragi qui dicuntur
Kinekefalli, Tarbe, Alanis, Philonis, Artines, Sartines, Saltarii etc.
De morte trium militum Alexandri interfectorum a cancris etc.
114. Deinde amoto exercitu uenit in fines terre ad mare
Occeanum. Eratque in ipso mari insula, in qua audierunt homines
lingua Greca loquentes. Statimque iussit Alexander aliquos
milites nudos ingredi aquam et usque ad insulam
transnatare. Tunc quidam ex Macedonibus exuentes uestimenta
sua ingressi sunt mare. Continuo cancri de profundo maris
surrexerunt ipsosque in profundum maris submerserunt etc.
Quomodo Alexander se fecit portari a grifis in aerem etc.
115. Denique amoto exercitu secutus est litora maris
Occeani contra solsticium brumale. Et ambulantes per dies
sexaginta uenerunt ad mare rubrum et castrametatus est ibi.
Erat autem ibi mons excelsus ualde. Quem cum Alexander ascendisset,
uisum fuit ei, ut fere propinquius celo consisteret. Tunc
cogitauit in corde suo, quomodo posset cum griphis superius
in aere subleuari. Et continuo de ipso monte descendens iussit
uenire architectores et precepit currum ferreum mirabilem fabricari
et colligari cathenis ferreis firmioribus, ut posset ibi securius
residere. Deinde iussit uenire quatuor griffones et cum quatuor
cathenis firmioribus fecit eis currum alligari et in summitate
ipsius currus eorum cibaria preparari. Tunc ceperunt ipsi griffones
subleuare ipsum in celum. Tantam ergo altitudinem ascenderunt
grifones, quod apparuit Alexandro orbis terrarum sicut
area, in qua fruges cunduntur. Mare uero ut draco tortuosus in
circuitu uidebatur. Tunc siquidem uirtus diuina obumbrauit grifones
ita, ut, dum crederent alta petere, ad terram infimam
descenderunt in loco campestri longe ab exercitu suo itinere
dierum xv; nullamque in ipsis cancellis ferreis sustinuit lesionem.
Et cum angustia maxima ad suum peruenit exercitum etc.
Qualiter Alexander intrauit profundum maris
116. Post hec cogitabat Alexander in corde suo, ut perquireret
profundum maris, ut et ibi genera piscium scrutaretur.
Statimque iussit uenire uitriarios et precepit eis, ut facerent
doleum splendidissimum uitreum, ut possit a foris omnia per
uisum clarissime penetrare. Factumque est, quod iussit etc.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|