Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 71


16. Committit iudex iudici recepcionem testium de sua iurisdicione
 
Causa vertitur in .A. et .F., cives nostros, in qua idem .F. testes
intendit producere vestre subiectos dominio civitatis. Ut igitur racionabiliter
procedatur in causa, instanter sapienciam vestram precor
quatenus testes, quos idem .F. duxerit nominandos, sicut forma
iuris requirit et exigit veritatis testimonium, pertibere cogatis. Dicta
vero eorum circa intencionem et titulum quem inclusum series presencium
continet discreta collecta, nec non et redacta publici manu scribe,
sub vestri sigilli tegmine remittatis.
 
17. Responsiva, quod bene
 
Dicta testium, quos mee presencie .F., vester civis, induxit, examinata
quam potui cancius, vobis presentem destino per latorem, que manus
rescribe reduxit in publicum et mei sigilli roboravit imago.
 
Capitulum VII
 
DE NARRACIONIBUS AD IURISTAS, MAGISTROS ET STUDENTES
 
1. Ad iuristam pro consilio dando
 
Cum inter talem ex una parte et talem ex altera questio esset presenter
communione bonorum et hereditatis quondam domini .P. de
Gallis, qui, ut fertur, decessit ab intestato, factum est per amicos, ad
obstandum eventibus scandalorum, ut per virum iurisperitum debeat
de iure cognosci cuius pronunciacioni' iuridice promiserunt acquiescere
ambe partes. De vestra igitur sapiencia et bonitate confidentes
utrique, qui non solum estis dominus legum, sed qui omnes alios precellitis
consciencie puritate, causam huiusmodi suam totam iuri et consciencie
vestre termino commiserunt. Rogamus itaque circumspectam
sapienciam vestram attente quatenus, visis et diligenter examinatis
instrumentis, iuribus et allegacionibus utriusque partis, pronunciare
velitis inter ipsas, non per formam cuiuscumque arbitrii, sed, sicut fieri
debet, acumine puri iuris, vestram pronunciacionem nobis per litteras
proprio roboratas sigillo quam cicius poteritis remittentes, scientes
quod per latorem presencium simul instrumentis, allegacionibus et
scripturis decem floreni aurei pro vestro labore et salario a parte qualibet
transmittuntur.

Torna all'inizio