Guizzardus Bononiensis: Recollecte super Poetria Magistri Gualfredi (accessus)

Pag 288


licet differenter, ut statim apparebit. Ergo non differunt genere, sed specie.
Ex quo manifeste apparet ipsas non esse diversa genera artis liberalis.
Secundum similiter reprobatur, quia illorum que differunt per formas
specificas, unum non reponitur sub altero. Sed poesis et rethorica et sermo
ornatus sunt huiusmodi. Ergo non reponuntur sub rethorica. Maior est
nota de se. Minor declaratur autoritate philosophi, qui separatim de singulis
determinavit per se. Hoc idem apparet, quia forma poesis vel sillogismus poeticus
procedit ex quibusdam transumptive sumptis vel fictis, ut aggeneret [?]
suspitionem. Unde poio, pois, idem est quod fingo, ut apparet in fabulis
poetarum: Ovidii, Oracii, Iuvenalis, et aliorum illustrium personarum similium.
Forma autem rethorice vel sillogismi rethorici est procedere vel
persuadere ex quibusdam rerum attributis, coniecturis vel signis facientibus
aliqua adherere alicui partium contradictionis. De hac autem rethorica philosophus
plene determinat in rethoricis; et ideo dicebatur, primo rethorice,
quod enthimema est sillogismus rethoricus, et exemplum est inductio rethorica;
ut cum dicitur: 'mulier habet lac, ergo peperit'; et: 'iste habebat
gladium sanguinolentum in manibus, ergo hominem interfecit'.
Sermo autem dictatorius est quiddam compositum vocum, quod dignitatem
et consonantiam in se tenet, ad docilitatem benivolentiam et attenzione
captandam, [f. Irb] Tullio protestante, que ad usum oratoris est omnino
accomodata. Et tres res debet habere: elegantiam, compositionem et dignitatem;
quia multum ornatus modus loquendi doctos ab indoctis separare
videtur, et multam in populis gratiam promeretur.
Hic autem sermo passionalis dici potest, quia omnibus enarrandis merito adaptatur. Sed quia ipso
potius utimur ad finem rethorice persuasivum, ideo rethorice nomine nuncupatur, et melius videtur
posse rethorice adaptari. De hoc autem sermone determinatur in rethorica Tullii
mixtim cum ipsa rethorica. Sed philosophus de rethorica determinat.
Sed in hoc presenti opere poetrie de tali sermone plenarie determinatur.
In cuius quidem principio sunt quattuor genera causarum investiganda,
scilicet efficiens, materialis, formalis et finalis.
Causa quidem efficiens fuit Gualfredus vel Gualterius, litteratoria facultate
facundus, qui quanta bonitate claruerit suorum operum eminentia manifestat.
Hic autem, propter veniam impetrandam a summo pontifice, ad
curiam Romanam, pro Ricardo rege Anglie qui beatum Thomam de Conturbia

Torna all'inizio