non dico per se, sed per appositionem
ipsius participii ac nomen ex eadem
parte extremi.
< Responsio ad argumenta >
Et conceduntur argumenta, que probabant
quod participium significat substantiam,
sed quia quidam probabant quod
participium significat illam substantiam
nominalem scilicet per modum
permanentis, ideo ad illa respondendum
est.
< Ad 1-2-1 > Primo ad primum. Cum dicit
Priscianus, participium significat actionem
vel passionem et substantiam eius
qui agit vel patitur, non intelligit, quod
participium significet ista< m > de modo
essentiali generali, sed intelligit, quod
participium significat de significato speciali
actionem vel passionem, et de eodem
significato speciali dat intelligere substantiam
agentem vel patientem, si non exprimatur.
Et hoc est necessarium quia accidens
dat intelligere suum subiectum.
< Ad 1-2-2 > Ad aliud bene concedendum
est quod participium aliquid accepit, et
adhuc de modo significandi essentiali generali.
Sed non oportet quod propter hoc
accipiat <modum> nominalem, sed sufficit
quod accipiat modum significandi
proportionalem substantie nominali,
pro tanto quia accipitur quasi impressio
substantie nominalis, que est modus permanentis,
|
|