Bernardus Marango: Annales Pisani

34


sapientibus, videlicet Lamberto quondam Lamfranci, Marzucco Gaitani et Herro, Callarim
direxerunt, pro eius defensione et guardia, et totius Sardinee.
A.D. MCLXV, in mense Novembris. Christianus, cancellarius domni imperatoris Frederici,
venit Pisas pridie kal. Decembris, die Sancti Andree Apostoli; papam Pasqualem,
qui ante vocabatur Guido Cremonensis, Pisas cum magno honore duxit, et Pisani eum honorifice
tenuerunt usque quo iam dictus cancellarius duxit eum Viterbo. Cuius adventu Villanus
Pisanorum archiepiscopus, quia nolebat ei obedire, secessit ad Gorgonam.
A.D. MCLXV, indictione XIII, VI kal. Martii, Pisanorum Dei gratia Consules, consilio
Senatorum et sapientum, Uguicionem quondam Lamberti Bunonis, Pisanum Consulem, et
Rainerium Gaitani, et Alcherium quondam Anfossi, legum doctos, legatos ab Urbe Pisana
electos et ordinatos ad imperatorem Fredericum in Alamaniam, ubi ipse aderat, direxerunt:
qui ad ipsum euntes, honorifice ab Imperatore et eius curia recepti sunt; et omnia, que ab
eo postulaverunt, digna et utilia Romano Imperio et Pisane urbi diligenter eis prefatus
Imperator exhibuit. Consilio namque archiepiscoporum et episcoporum, ducum atque imperialis
aule principum, totam insulam Sardinee Pisane civitati in feudum dedit. Presentibus
etiam Consule atque legatis Ianuensium, et Para sonem regem Sardinee ab eo in Lombardie
partibus coronatum, et omnes iudices et ipsius insule cohabitantes, Pisane dictioni subiugavit,
et plenam potestatem omnium que in ipsa insula continentur, et que ad eam spectant, Uguicioni
Consuli, pro Comuni Pisane civitatis recipienti, tribuit, et regali scripto de ipso feudo

1



5




10




15



Torna all'inizio