Ad hoc respondet, non ex invidia, sed ut se commendet,  
id est, suam predicationem, dicitque:  ab  
his autem qui videbantur esse aliquid , id est, hi qui  
videbantur esse aliquid, licet possem dicere quales,  
scilicet viles, et, ut ego, peccatores essent, nihil tamen  
mihi contulerunt. 
14.  Deus personam hominis non accipit . Hoc ideo  
dicit, quia reprehendebatur quod prius persecutus  
fuerat Ecclesiam, quasi hi qui modo sunt justi, et  
sancti et magni apud omnes, non fuerint, sicut ego,  
peccatores. Et hoc inde, quia Deus non est acceptor  
personarum. Similiter ego, quamvis persecutor fuerim,  
non debeo a vobis vilipendi. 
15. AUGUST. ( Expos. ad Gal. )  Qui videbantur . Petrus 
et Jacobus et Joannes honoratiores caeteris erant,  
quia ipsis se in monte Dominus ostendit, in significatione  
regni sui cum ante sex dies dixisset: Sunt  
quidam de his stantibus qui non gustabunt mortem  
donec videant Filium hominis in regno Patris sui  
( Matth. XVI ). 
16. ( ibid. )  Sed econtra cum vidissent , id est, econtrario 
pro reprehensoribus approbatores perfectionis  
fuerunt. Potest et sic esse ordo, sed econtra ut nos  
quidem in gentes iremus, quae sunt contrariae  
circumcisioni. 
17. ( apud Bed. )  Dextras dederunt mihi . Dicit  
venisse se Hierosolymam, et Evangelium cum apostolis  
contulisse, dextras sibi datas fuisse, id est,  
concordiae signum consonantiae, quod ab eis quae sibi  
didicerant, in nihilo discrepabat. 
18. LANFR.  Barnabae societatis . Per hoc ostendit  
se discipulorum Christi non fuisse discipulum; alioquin  
non se socium vocaret. 
19. AUGUST. (epist. 10  ad Hieron. , tom. II).  Cum  
venisset Cephas . Neque enim negamus in hac sententia  
fuisse jam Petrum, in qua et Paulus fuit; non  
itaque tunc eum quid in ea re verum esset, docebat,  
sed ejus dissimulationem, qua gentes judaizare cogebantur, 
  |  
  |