Iohannes de Virgilio: Diaffonus

Pag 588

V


"Hostibus esto ferus, saltem miserator amicos!
Heu, ego sum, semper qui tua signa tuli.
Pro dolor! Adverso non cepi vulnus ab hoste;
a solo patior hec mala rege meo.
Nobilis es, facias de nobilitate leonis:
pugnat in elatis, parcit et ipse piis.
Qui tibi se obiciunt, pulsa pietate, ferito;
sed qui subiciunt se tibi parce, precor.
Non ego pretendo contra tua spicula plectam;
ecce, paro gladiis pectora nuda tuis.
Hos potius perimas qui se defendere temptant,
ne, sibi cum parcis, se clipeasse ferant.
En, ad te fugio, cum me percusseris ipse:
me percussisti, me medicare potes.
Eiacides hasta, tu ... tu medearis amica,
atque ita quod fecit demat utrumque malum.
Tu scis quod cupio, scis quod facis esse cupitum:
seu fac ne cupiam, sive cupita dato".
Sic ego. Sed voluit pro me Citherea rogare
et dixit nato blandior ipsa parens:
"Nate, meum sceptrum, mea vis, mea gloria; solus,
nate, potens homines et superare deos,
nate, tue matris debens pietate moveri,
istius ut nostras accipe, nate, preces.
Forsitan in terris non est michi carior ullus;
extollit Venerem nemo Iohanne magis.
Vaticuli miserere tui nostrumque sacrorum:
ipse suis de te vocibus alta canet.
Amplexare virum tibi tota mente fidelem,
da tua constanti signa ferenda viro.
Vincat, et illa tue veniat victoria laudi:
si vincet famulus, vicerit eius herus.
Vincere non posset nisi te mediante; sed ergo
allevies humeros, sit mora parva, precor.
Eius adi dominam nocturno tempore, quando
pervigil in molli cogitat ipsa thoro.


160




165




170




175




180




185




190



Torna all'inizio