Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 40


et luto piceo compactum, in quibus mores et mustele
diversorium habent.
69 Eiusmodi profecto regnum est. Quid tibi formidines
enarrem, timores, suspiciones, domesticorum
odia, insidias, quibus abundat regia? Quid levem brevemque 5
somnum et insomma turbulenta? Quid varias
ac multiplices cogitationes? Quid spes malas, vitam iquietam?
Quid pecuniarum curam, litigia, expeditiones,
mandata, leges, que ne parvulam quidem somni
quietem sinunt capere? Necesse est unum pro omnibus 10
curam gerere ac sexcentis laboribus detineri. Neque
enim dulcem, ut Homerus ait, somnum capiebat
Menelaus, multa versans pectore, cum Greci reliqui
sterterent. Torquet Cresum filii surditas, Artaxersem
Clearcus, qui Ciro cum exercitu affuit, Dionisium Siracusium 15
Dion tyrannide expellens, alium Parmenion,
Perdiccam Ptolemeus, Ptolemeum Seleucus. Quod
autem malorum est omnium maximum, contemnant
reges sibi amicissimos oportet et eos timeant, ne quid
ab eis patiantur adversi. Hic enim veneno puer periit, 20
hic ab amatore occisus est, hunc forsan mors similis
occupabit. In libro autem De calunnia regum et principum
aulas maxime habundare calamitatibus dicit, in
quibus invidie et suspitiones semper vigeant, adesse
quoque adulatores gratum illis genus, ut facile detur 25
calumniandi locus. Quamobrem tum ratione, tum
auctoritate fateri cogimur miseram atque infelicem esse
principum vitam».

Torna all'inizio