esse vero Deo unitum est ei esse coadunatum; sane coadunari Deo
est illuminari ex eius beatissima unitate; ergo per laudem quis Deo
unitur, per unionem coadunatur, per coadunationem ut Deum videat
ex eius beatissima unitate illuminatur, unde David: «Sacrificio laudis
honorificabit me, et illic iter [quo] ostendam illi salutare Dei». De
qua laude adhuc subditur: laudant illum potissime per omnium, que sunt,
oblationem. Dicit quod potissime et pressius laudant eum, cum pro omnibus
que fecit laudant eum, unde David: «Laudent illum celi et terre,
mare et omnia que in eis sunt», quasi dicat: per hec omnia laudate
Deum. Cum enim per omnia, que fecit Deus, laudamus eum, per oblationem
omnium laudamus eum. Oblationem namque ac sacrificium
omnium rerum facimus Deo, cum in omnibus facturis eius laudamus
eum. Quid vero per laudem hanc consequantur, subponit: in hoc vere
et supernaturaliter illuminati ex beatissina cum ipso unitate. Dicit quod
animi laudantes Deum, in hoc quod laudant, vere et supernaturaliter,
id est super omnem veritatem nature create, illuminantur, ad videndum
Deum deorum in Syon, ex ipso Deo, id est ex beatissima unitate Dei.
De qua unitate beatissima quia sit sublimis subponit et infinit: quod
omnium quidem est, que sunt, causale. Dicit quod unitas Dei est principium
a quo facta sunt omnia, id est principium causale omnium que
sunt subiecta accidentibus. Vel omnium que sunt in materia ut corporum,
vel in forma ut spirituum, vel certe omnium que sunt tam
creata quam concreta. Sunt enim forme subiectorum cum ipsis subiectis
concrete, unde Boetius in Trinitate commendans naturalem scientiam
vel speculationem ait: «Naturalis in motu inabstracta; considerat enim
corporum formas cum materia que actu separari non possunt». Tantum
enim est considerare corporum formas cum materia, quantum concreta
in creaturis attendere.
Dixit quod beatissima unitas est principium causale omnium que
sunt. Sed quare dixit “causale” et non “causa”? Cum enim unitas Dei
sit voluntas Dei, et voluntas Dei sit causa omnium que sunt, quare unitas
Dei non est dicta causa sed causale omnium que sunt? Sed puto quia
utrumque bene dicitur de Deo, quod ipse sit et “causa” et “causale”
simul. Et fortasse non erat in usu quod Deus diceretur “causale omnium
que sunt”, sed tantum “causa”, ideoque ut sciamus Deum esse
|
|