: Statuta Comunis Mergotii

Pag 57


In nomine domini amen. millesimotricentesimo septuagesimo octavo
prima indictione.
Hec sunt statuta Comunis et hominum Mergotii prout [infra plenius]
continentur, que facta et ordinata sunt per [consules et] Credentiarios
Comunis Mergotii, videlicet imprimis et [de novo] examinata, comprobata,
affirmata et retificata per totam Credentiam Mercotii, sub
[exam]inacione et declaratione – pro [aliqua] obscura clarificando –
Vescontis Martinerie Guillelmi dicti [vacat] et Antonii dicti Stope, ellectorum
per universalem Creden[tiam], [Vicarii] in regimine domini Raynerii
de Tesseris, vicarii Vogonie, [pro ill. vicario,] principe domino
Com[ite Virtutum et cetera et Novariae Domino cenerali,] [et confir]mata
tota ista statuta per predictum [dominum vicarium et totam] credenciam
[Mergotii] sub anno currente MCCC[LXXVIII die x februarii]. Et hoc
ad lau[dem et] honorem beate et gloriose virginis [Mariae et totius curiae
caelestis].
[1] Statuerunt et ordinaverunt quod d[ebeant esse extimatores tres] in
territorio de Mergotio et de Brachio, [et debeant habere de quolibet]
imperiales sex de mob[ilia,] et de dam[pno] facto in plano [de Mergotio]
imperiales quatuor pro quolibet, et in Brachio [et in suis pertinentiis]
imperiales quatuor pro quolibet.

Torna all'inizio