Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 351


verisimile natura depingit. Equi vero frondes
pampineas palatui placitas depascuntur. Exercitu
vero toto, nautis praecipue insolentibus,
per vineas spatiose grassantibus, auribus regiis
damnosa lingua susurrat, et ait: "Scitis, domine,
quod Messanensium divitiae ac deliciae hic
sunt; omnes homines non habent alias possessiones,
quam vineas; tota eorum spes constitit
in vineis; campos aut nemora novalibus apta
non habent, hic sunt habitationes civium,
hic palatia, hic aestivant. Jubete vastari vineas,
et incidi: cives, quidem, videntes vineta perdere,
metuent; propter quod pro certo statim terra
reddita, venient praecise mandatis regiis parituri,
nec se beneplacitis nostris submittere
formidabunt; non enim quantum Panormitani
et alii Siculi maestatem regiam offenderunt, nec
de gente gallica aliquem offenderunt, imo cum
omnes Gallici ad eos de tota Sicilia confugissent,
cunctos inoffensos abire libere permiserunt. Et
ideo, domine, quia eos rebellionis initiatae jam
poenitent, audito quod spes totius vitae ipsorum
vineae putabantur, nisi mandatis nostris obtemperent,
et supradicta in populo seditioso causa,
qui civitate hodie dicuntur dominari majores,
et alii, quorum est possessio vinearum, illico
ad mandata vestra venient brachiis colligatis,
misericordiam petituri".
Verbum statim diffunditur. Ille clamat ad vastum,
alter ad vastum vociferat, et multitudo ad
vastum, more illorum, qui aliquam terram exercitualiter
obsident, et idem sonat "ad vastum",
quod "eamus ad incidendas pomiferas arbores,
et vineas amputandas". Manus igitur lubrice nautarum
grassantium primum ferramenta pedibus
arborum experiuntur et vitibus. Hi, cum bipennibus,
asciis, securibus, et mannariis, vinea violant,
et pedes fructiferarum arborum dehonestant: vegetes
vinosas in palatiis compertas et domibus
vinearum confringunt, et ad terram aurea vina
defoecant et effundunt: pavones, quibus illa contrata
consuevit affluere, ac gallinas, et animalia
minuta domestica, vel fugant vel destruunt comedendo:
domos et palatia diruunt, et usque ad
Cammarias aquas arva et campos in vastitate
discurrunt. Mutat post haec castra et stationes
castrorum Gallicorum exercitus et ibi prope dictas
Cammarias castrametando figit gravia lentaque
vestigia omni parte, quae post terga relinquuntur
devastata, et privata singulis habitationibus
et vinetis.
CAP. III
Messanam Gallici obsident. Legatus apostolicus urbem
ingreditur pacem ferens: sed incassum agit.
Verum
cum ad Messanam ruina suarum habitationum,
quas habebant in vineis, et vinearum

Torna all'inizio