Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 73


Ipsius est prae omnibus sollicite obseruare de fratribus, qui in obedientiis
sunt, cum ad monasterium redeunt, utrum famulos idoneos et sellam
regularem habeant et quomodo se in curia contineant, ut si extra ordinem
aliquid fecerint, clamorem inde super eos in capitulo faciat. Si extranei
clerici se dixerint in refectorio uelle comedere, istius est uoluntatem
ipsorum abbati uel priori indicare. Quod si abbas uel prior petitioni
eorum annuerit, iste eos quomodo in refectorio se habere debeant bene
instruat et ita instructos pulsato iam cimbalo in locutorium adducat
ibique abbas uel prior, si abbas deest, manibus eorum aquam tribuat et
postea praedictus frater eos ad mensam abbatis ducat. Completo autem
prandio atque exeunte conuentu de refectorio praefatus eorum ductor
post abbatem uel priorem solus cum illis remaneat et sequatur cum eis
processionem, donec de ostio refectorii exeat, postea ducat eos extra
claustrum mediocri uoce psallendo cum eis Miserere mei deus et caetera
quae sequuntur.
Ipsius est extraneum monachum, qui ignarus loci sit, per claustrum in
monasterium ad orationem ducere. Breues pro defunctis per manum
illius magistro infantum dari uel in capitulum deferri debent. Ad eum
pertinet seculares homines, qui societatem fratrum suscepturi sunt,
adducere in capitulum. Ipsius est uolentibus uidere officinas ipsas
officinas ostendere, obseruato ut conuentus tunc in claustro non sedeat,
nec aliquem ocreatum uel calcaria habentem nec aliquem qui nudis
pedibus sit uel solis femoralibus calciatus in claustrum pro qualibet
causa introducat. Suum praeterea est nouicios, qui de saeculo ueniunt,
in capitulum adducere et docere eos priorem petitionem facere.

Torna all'inizio