Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 156


princeps potentissimus est receptus. Resedit enim in dextro
latere imperatoris, et in imperiali palatio, donec in curia esse voluit,
honorifice permansit. Honoraverunt eum archontes et archontisse,
et tam pusilli quam magni cives urbis constantinopolitane. In suo
quidem recessu aurea vasa et argentea ei largitus est imperator, et
insuper tot aureos sibi fecit liberaliter exhiberi, de quibus omnia,
que pro facto Anchonitanorum obligaverat, a debitorum vinculo
exsolvit. Insuper donavit ei vestes imperiales, que auro et lapidibus
pretiosis erant undique inter- interserte. Dedit sibi equos, papilionem,
aureumque vexillum, et quicquid ad apparatum militis pertinebat.
Sicque gloria multiplici decoratus in Italiam remeavit.
Post aliquot autem annos magnilicus et inclitus Conradus,
marchio Montisferrati, qui, regno Ierosolimitano devicto, Tirum ab
obsidione Saladini nationisque barbarice liberavit, cum prefato
cancellario commisit prelium iuxta Camerinum, in quo eum super
quadam rupe prope arcem, que dicitur Pioragum, cepit, ipsumque
non modico tempore detinuit catenis ferreis religatum. Exivit
demum de carcere, et dum consuetam duceret vitam, mors eum
Tusculani conclusit, et tunc illum penituit de commissis, cum non
potuit amplius lascivire.
Obsessa fuit anchonitana civitas anno dominice incarnationis
.MCLXX. secundo. Elapsis postmodum aliquot annorum curriculis,
post mortem videlicet imperatoris Henrici, qui regnum Sicilie obtinuit,
convenerunt Auximani cum Firmanis et Fanenses cum Esinatibus,
molientes anchonitanos cives, propter invidiam, guerris continuis
lacessire. Invidia enim est aliene felicitatis aculeus, qui sola
invidentium precordialia pungit. Et licet tante multitudini viriliter
resisterent, plenariam tamen per alicuius vel aliquorum industriam
non poterant victoriam adipisci. Unde, comunicato consilio, Ugolinum
Gosie, nobilem bononiensem civem, in dominum elegerunt; in
quem nature dotes universe confluxerant, quoniam forma corporis
et morum nobilitate multimode prepollebat. Erat enim iustitie atque
imperatoris miles, pro quibus obtinebat insignia dupplicis honoris.
In eo siquidem imperatoria maiestas armabatur legibus armisque
decorabatur, quod raro in iuris peritis accidere consuevit. Et licet ex

Torna all'inizio