3. Praeterea, habitus non inscribitur nisi potentiae. Sed Augustinus dicit,
quod universalia iuris praecepta scripta sunt in naturali
iudicatorio, quod est synderesis. Ergo cum universalium iuris praeceptorum sit
aliquis habitus, videtur quod synderesis, cui inscribuntur, sit potentia quaedam.
4. Praeterea, ex identitate actuum colligitur identitas potentiarum. Sed, ut ex
inducta auctoritate patet, ad synderesim pertinet iudicium. Cum ergo liberum
arbitrium a iudicando nominetur, videtur quod synderesis sit idem quod liberum
arbitrium. Sed liberum arbitrium est potentia. Ergo et synderesis.
5. Praeterea, habitus amittitur per oblivionem, vel alio modo. Sed synderesis
semper manet, quae etiam post mortem peccato remurmurat, cuius murmur
vermis dicitur. Ergo synderesis nominat potentiam, et non habitum.
SED CONTRA, potentia rationalis se habet ad opposita. Sed synderesis se habet
determinate ad unum, quia nunquam errat. Ergo videtur quod non sit potentia,
sed habitus.
Praeterea, opposita in idem genus reducuntur. Sed synderesi opponitur fomes:
sicut enim fomes semper ad malum instigat, ita et synderesis semper in bonum
tendit. Cum igitur fomes sit habitus quidam, ut in littera dicitur, videtur etiam
quod synderesis habitum nominet.
Solutio
Respondeo dicendum, quod sicut est de motu rerum naturalium, quod omnis
motus ab immobili movente procedit, ut dicit Augustinus 8 super Genes. et
Philosophus probat in 7 Phys., et 8, et omne dissimiliter
se habens ab uno eodemque modo se habente; ita etiam oportet quod sit in processu
rationis; cum enim ratio varietatem quamdam habeat, et quodammodo
mobilis sit, secundum quod principia in conclusiones deducit, et in conferendo
frequenter decipiatur; oportet quod omnis ratio ab aliqua cognitione procedat,
quae uniformitatem et quietem quamdam habeat; quod non fit per discursum
investigationis, sed subito intellectui offertur: sicut enim ratio in speculativis
deducitur ab aliquibus principiis per se notis, quorum habitus intellectus dicitur;
ita etiam oportet quod ratio practica ab aliquibus principiis per se notis
deducatur, ut quod est malum non esse faciendum, praeceptis Dei obediendum
fore, et sic de aliis: et horum quidem habitus est synderesis.
Unde dico, quod synderesis a ratione practica distinguitur non quidem per substantiam
potentiae, sed per habitum, qui est quodammodo innatus menti
nostrae ex ipso lumine intellectus agentis, sicut et habitus principiorum speculativorum,
ut, omne totum est maius sua parte, et huiusmodi; licet ad determinationem
cognitionis eorum sensu et memoria indigeamus, ut in 2 Post.
dicitur. Et ideo statim cognitis terminis, cognoscuntur, ut in 1 Poster. dicitur.
Et ideo dico, quod synderesis vel habitum tantum nominat, vel potentiam saltem
subiectam habitui sic nobis innato.
|
|