In nomine Dei eterni Patris et Filii et Spiritus sancti amen. Anno
domini nostri Ihesu Christi 1185. ad honorem Dei et sancte Romane
ecclesie et omnium christianorum incipit liber memorie seculorum compositus
a Gotifredo Viterbiense, transmissus domino Henrico VI.
Romanorum imperatori.
Divo imperatori Romanorum et illustrissimo, Henrico sexto, filio domini Friderici
Romanorum imperatoris augustissimi, Gotifredus Viterbiensis, maiestatis sue capellanus
et servulus, iustitiam diligere, sapientiam querere et in Domino imperare. Dum Romani
imperii culmen inspicio et eius eminencie considero dignitatem, illud ipse ante omnia
necessarium esse intueor, ut, sicut potestate noscitur preminere principibus, ita magis
omnibus virtutibus adornetur, tantaque sit eius disciplina regiminis, ut per eum omnia
vitia corripi et status orbis debeat emendari. Cuius prerogative gloriam impossibile est
imperatorem suffitienter attingere, qui mundi cursum et originem et scripturarum dogmata
noscitur ignorare. Imperator enim expers philosophie cum omnibus hominibus preesse
credatur, si fuerit sapientie nescius, errare sepius quam regnare videtur. Quia, cum in
causis rei publice sapientia indiget, cogitur ab aliis semper emendicare, et ex hoc aliena
potius quam sua cernitur virtute regnare. Hec sententia primo loco principibus, deinde
omni homini congruit, quia Creator propter hominem cuncta creavit et omnes homines
voluit iustitie disciplinam cognoscere, quam sola bruta nata sunt ignorare. Tu vero, Henrice
regum omnium felicissime, sicut a pueritia curasti phylosoficis inherere doctrinis,
ita et in posterum, quamvis necessitatibus bellicis et rei publice motibus occuperis, antiquorum
regum et imperatorum ystoriis phylosofica indagatione conscriptis et ad tua tempora
multifarie delegatis, semper studeas erudiri, ut, cum illorum virtutes et acta didiceris,
per rerum noticiam status tui imperii debeat emendari, et ad futura accidentia cautior
inveniri. Ceterum quia tanta est librorum multiplicitas ut numquam tota perlegi
nec tota valeat memorie commendari, ego libellum istum non superfluum ex omnibus
ystoriis compilavi et eroico metro ad delectationem tue iuventutis composui, ut, cum de
mundi principio, de varietate seculorum atque de cursu rerum scire volueris, omnium
illorum flores et summas te in hoc modico volumine satis lucide habere cognoscas. Intentionis
autem et propositi nostri est in hoc opere, a prima rerum creatione, immo ante
omnem creationem principium sumere, videlicet ab ipsa divina essentia, que est ante
omnia tempora, ubi erat tunc Deus et in quo mundo, et quid operabatur Deus, et
quomodo erat trinus et unus Deus, et cuius erat dominus cum nulla erat creatura,
et quomodo spiritus Domini ferebatur super aquas, et quot angelolum ordines fecit;
quomodo celos et planetas et sidera disposuit; qualiter elementa creavit; item de statu
et dispositione paradisi, et de creatione et casu hominis, et deinceps secundum dicta
Moysi et aliorum patrum usque ad tempora Christi. Describendo autem seriatim vetus
et novum testamentum universum in summa per singulos titulos a Moyse et ab aliis
sanctis patribus consignatis, cronica omnium gentilium per diversa secula tunc viventium
inserimus. Actores autem cronicorum, quos imitamur, sunt hii. Primus cronicator
legitur fuisse Iulius Affricanus sub Marco Crasso imperatore. Deinde papa Clemens
primus a Petro apostolo, et post eum Dionisius dictus Ariopagita et Dionius
et Strabus et Solinus de mirabilibus mundi et Eusebius episcopus Affricanus. Deinde
Athanasius, postea Ieronimus, postea Augustinus et Beda venerabilis presbiter, et alii nonnulli
venerabiles, quorum memoria hic non indigemus. Hos itaque cronicatores et precipue
Iosephum illum universa ystoriographum imitati sumus, et Orosium et Suetonium
et Egesippum et Solinum. Tangimus etiam cum veteri et novo testamento summatim
omnium gentilium ystorias contemporaneas, videlicet ystorias regni Babiloniorum et regni
Assiriorum et Iudeorum et Egiptiorum et Argorum et Lacedemoniorum et regni Thesalanorum
et Sitioniorum et Ligdorum et Macedonum et Grecorum et Ebreorum, Persarum
et Medorum et Troianorum et omnium regum Albanorum et Sicambrorum et Senonum
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
|