sua; in sequenti vero ponam curationes eorum, ne nimis capitulum elongetur. De his, quae contingunt post finem primi diei et post operationem solutivi in die secunda vel tertia, quia sunt alterius considerationis, postea loquar vobis et ponam illa, quae nota sunt et ignota, ne, quantum ad praesentem intentionem, relinquatur aliquid incompletum. Accidentia sunt haec: syncopis, sitis, haemoptoica, debilitas, vomitus, dolor capitis, dolor ventris immoderatus, tortio, tenasmon, singultus, et quod non potest assellare, nausea, amaritudo oris, immoderata vertigo, tremor membrorum, impedimentum sermonis, difficultas anhelandi, ut quasi suffocari videantur, fames valida, sudor et spasmus, quem horruit Ypocras. Item hic de syncopi prius dicendum est, consequenter de reliquis per ordinem. Syncopis, ut ait Avicenna, est destructio maioris partis plurium virtutum, sensibilis scilicet et motivae, propter debilitatem cordis et aggregationem spiritus totius ad ipsum propter causam moventem eum ad interiora aut propter causam [109rb] praefocantem ipsum interius praeter modum. Cuius causae primitivae antecedentes et remotae plures sunt numero et diversae. Unde, quia nimis occuparemur in distinguendo et foret praeter nostri propositi brevitatem, hic et in aliis accidentibus illas solum causas et curas determinabimus, sine quibus praesens negotium non poterat expediri, reliquas secunda favente fortuna in Practica nostra de aegritudinibus particularibus plenissime distincturi. Syncopizant ergo potionati duobus modis. Vel quia ex aliqua mala corporis habitudine sunt dispositi ad hoc, ut quorum urinae sunt albae cum dolore colli et humerorum, quare, cum medicina coeperit operari, suffocabuntur, ut accidit cuidam sic disposito
incaute potionato, qui, cum surgeret ad primam sellam, non rediit ad secundam, sed relictis retibus in Domino obdormivit. De hoc genere sunt omnes, qui tremorem cordis pati solent, viribus debiles, nimium sensum in ore stomachi habentes, multum repleti. Unde meo consilio his talibus non vituperetis ministerium nostrum et, animae <ne> immo
forsan hoc corporis periculum incurrant, vel nullam vel debilem et securam dabitis medicinam. Vel syncopizant ex malitia medicinae, et hoc duobus modis: vel in principio purgationis vel circa finem. In principio vel quia vehementia sui acuminis mordicat os stomachi medicina, quod est, ut in pluribus, multum sensibile de natura, quare ratione compassionis discurrentibus spiritibus et humoribus ad os stomachi
|
|