Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 466


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Angeli unius hierarchiae dicuntur aequipotentes,
non simpliciter, sed secundum quid, scilicet quantum ad modum accipiendi
illuminationes divinas, qui est proprius illi hierarchiae; et similiter Angeli
unius ordinis sunt aequipotentes secundum convenientiam in actu illius ordinis,
et non simpliciter.
Ad secundum dicendum, quod non quaelibet distinctio gradus facit distantiam
ordinum, ut supra dictum est, sed illa quae est secundum diversos actus.
Ad tertium dicendum, quod quamvis omnium sit unum donum, non tamen
aequaliter omnes illud participant, sed secundum magis et minus.
Ad quartum dicendum, quod sicut in naturalibus diversa quantitas et diversa
intensio qualitatis non facit diversitatem in specie, sed est dispositio ad diversam
speciem, inquantum unaquaeque species requirit determinatam quantitatem
dimensionis, ut dicitur in 2 de Anima, et similiter ad speciem
ignis requiritur determinata intensio caloris; unde possibile est ut aliqua minus
distent in quantitate vel intensione qualitatis, quae magis distant secundum speciem:
ita etiam in ordinibus Angelorum, si consideretur distantia secundum
rationem quantitatis tantum, non est inconveniens quod infimus Angelus alicuius
ordinis plus distet a supremo sui ordinis quam a supremo inferioris ordinis,
a quo tamen differentia formali et secundum speciem magis distat, inquantum
attingit rationem superioris ordinis, quam alius non consequitur: sicut si
diceretur, quod frigidissimus vir minus distat a calidissima muliere quam a
calidissimo viro, cum quo tamen magis convenit ratione sexus. Et hoc universaliter
invenitur verum in omni re quae compatitur aliquam latitudinem diversorum
graduum.
ARTICULUS 6
Utrum omnes hierarchiae sint connexae.
Ad sextum sic proceditur.
1. VIDETUR quod non omnes hierarchiae sint connexae. Quorumcumque enim
ratio consistit in distinctione, eorum non est aliqua connexio: quia connexio
distinctioni opponitur. Sed ratio hierarchiae consistit in distinctione superioris
et inferioris. Ergo earum non est connexio.

Torna all'inizio