Decime Egloge titulus est: Laurea Occidens. Collocutores
Socrates et Silvanus.
So. Quid, Silvane, doles ? Tante que causa querele ?
Sil. Heu, Socrates, (quem vix reliquum fortuna ruine
Dura sinit nostre) nescis, dulcissime, nescis
Quid querar, et quam iusta michi sit causa dolendi ?
So. Auguror; expecto sed rem cumulatius ex te.
Fare miser misero; non aspernabere luctus,
Participem comitemque ioci quem letus habebas.
Sil. Nescis prevalidi rumpunt ut verba dolores?
Quid me, care, iubes fari? Pastoria nunquid
Materia est lugere deas? Tamen accipe quantum
Singultus lacrimeque sinunt: Fuit alta remotis
Silva locis, qua se, diversis montibus acti,
Sorga nitens Rodano pallensque Ruentia miscent.
Hic michi, quo fueram tusco translatus ab Arno,
(Sic hominum res fata rotant!) fuit aridulum rus.
Dum colui, indigui, atque operi successit egestas.
Id reputans, avertor enim piguitque laborum
|
0
1
5
10
15
|