Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 135


conveniri, convictumque vel confessum interim in aliqua munitionum
servari, donec eius indicio ceteri possent proditores
agnosci. Missis igitur hostiariis, curie familiares episcopi, comites
ceterique proceres cum magistris iusticiariis ad curiam convocantur.
Quibus admissis, ceteri omnes ab ingressu palatii prohibentur,
preter paucos milites cancellarii quos ipse iusserat introduci,
timens ne tumultus in curia vel seditio quelibet oriretur. Cum
enim sciret plerosque procerum qui aderant Henrici comitis favere
partibus, timebat ne, si cum eo districtius agi cepisset, rem
in seditionem converterent, ideoque sub tunica loricam indutus,
predictos milites paratos ibidem adesse iusserat et a quibusdam
clericis suis aliquot enses latenter inferri. Cumque iam omnes
in curia consedissent, Henricus comes, ut a complicibus suis
edoctus fuerat, indigentiam suam cepit exponere, dicens multis
se debitis coartari; comitatum Montis Caveosi sumptibus vel angustiis
non posse sufficere, petiitque principatum Tarenti vel comitatum
quem in Sicilia Symon comes olim tenuerat sibi concedi,
quasi iustam habiturus adversus cancellarium occasionem,
si quidem hec ei petitio negaretur. At Gillebertus comes Gravinensis
ex illius verbis oblata sibi copia respondendi: "Hec ", ait,
"que velut ense stricto, preces porrigens, timide nunc improbeque
postulas, facile dudum impetrare potueras, si in animum induxisses
erga regem ac reginam te qualem oportuerat exbibere.
Nunc autem hanc eorum animis de te non iam opinionem, sed
firmam stabilemque sententiam iniecisti, ut non solum indignum
te credant, qui ad altiora debeas promoveri, verum etiam
id tibi dando quod possides magnopere se fuisse deceptos existiment,
neque dignum censeant in regno suo quidquam a te
deinceps possideri. Ut enim immensam pecunie quantitatem in
usus turpissimos temere prodigeque consumptam, ut oppida que
tibi data fuerant domesticis rapinis et iniuriis multis attrita
preteream, ausus es etiam in ipsum regem eiusque matrem nequitie

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio