Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 264

Tomus I


et honoris aemulo, instigante Jacobo de Morra,
proditore nostro, cum Perusinis et aliis
eis assistentibus rebellibus nostris prope
castrum Spolli, ultima die proxima praesentis
mensis Martii, ad damnificationem
nostrorum fidelium procedente, Marinus
de Ebulo fidelis noster, in ducatu Spoletano
vicarius generalis, quorundam Theutonicorum,
qui sic instanter haberi poterant,
munitus auxiliis, in virtute nostri nominis,
et Excellentiae nostrae nec non felici fortuna,
hostes nostros viriliter ac potenter
aggrediens, fide potius quam multitudine
praeditus armatorum, devicit eosdem: ita,
quod praeter eos qui fidelium nostrorum gladiis
sunt perempti, ultra decem millia de
rebellibus ipsis, per fideles nostros captos,
carcer noster includit. Nec tamen his terminis,
nostram et vestram claudi laetitiam, prosperae
fortunae felicitas, et nostrae justitiae debitum
permiserunt. Octavo namque decimo
die praesentis mensis Aprilis, civitas Capuacii,
cujus versus terram munitio circumcingebatur,
celeriter et viriliter extitit
expugnata per fideles nostros regnicolas,
ad infidelium necem, ob vindicandam non magis
nostram, quam ipsorum nativae regionis
injuriam, et gentis opprobrium rabie

Torna all'inizio