Salimbene de Adam: Cronica

Pag 25


De captione urbis Constantinopolitane.
Eo tempore, dum plures barones Francie pro liberatione
Terre Sancte ultra mare pergerent, Constantinopolim ceperunt.
Quod, procurante rege Anglie, marchio Montis Ferrati ab Asaxinis
occiditur.

Anno Domini MCXCII rex Anglie, apud Ascalonem de reditu
suo et regimine terre sollicitus, ab universo quesivit exercitu,
cui terram committeret conquisitam securius et conquirendam.
Post vota diversa (quidam namque Guidonem inunctum, quidam
marchionem invictum, quidam comitem Campanie preferebant)
marchio rex eligitur et in facie exercitus approbatur. Igitur a rege
citatur, ut properet regales infulas accepturus et sceptra. Quarto
Kal. Maii littere presentantur. Eodem die ab Asaxinis occiditur
clamantibus: «Non eris marchio, non eris rex!»; quorum unus
combustus est, alius, cum decoriaretur, confessus est se a Sene
domino suo transmissum hoc fecisse imperio regis Anglie. Tertia
die comiti Henrico illuc venienti uxor gravida copulatur invita.
Redit festinus Achon, civitatem obtinuit et ingressum Guidoni
prohibuit. Itaque rex Guidoni Cypricum tradidit regnum, viginti
biçantiorum milibus emptum.
De Saladino qui obsedit Ioppem.
Post hec Ioppem obsidet Saladinus; in qua patriarcha Rodulfus
electus treuguas obtinuit a Saladino quod, si usque ad
biduum non haberet succursum, redderet municipium. Et cum
alium non haberet, se ipsum pro ovibus obsidem dedit. Duobus
diebus transactis, rex navigio cum Pisanis applicuit et Saracenos
castrum expugnantes viriliter exterminavit. Cui equus a castellano
paratur. Hunc solum militem pedites commitantur, et
extra civitatem in Turchorum faciem castrametantur. Stupent

Torna all'inizio