inter cetera miracula, quae omnipotens Deus ad laudem sui nominis nostra etiam memoria
vel seniorum nostrorum, quos ipsi vidimus quibusque referentibus agnoscimus hoc, in
nostro monasterio ostendere est dignatus, inserere curavi, ut, in cuius forte manus sermo
ille non venerit et hoc in nostro libello cognoverit, Deum laudet in mirabilibus suis, qui
omni tempore, novo videlicet cibo, alit teneras mentes suorum. Igitur quodam tempore
ab initio Maii mensis usque ad extrema mensis Iulii tanta siccitas aeris extitit, ut ne
paucissimis quidem guttis arens terra et crebris discissa rimis aliquo modo madefacta
videretur. Tunc quadam die quidam rusticus, ut stipulam triticeae messis suo in agello
succenderet, quo liberius terram excolere posset, allatum ignem incaute supposuit; cumque
ignis paulatim stipulam lambendo flammam in altum porrigeret, flante aura in proximam
silvam, quae subiacet monasterio, rustico renitente dissiluit. Igitur infinitas sibi silva
ministrante materies, ignis huc illuc per latera montis discurrens omne monasterium incendio
se crematurum populis undique spectantibus minabatur. Cum itaque fratres
flammis crepitantibus, timore exterriti atque turbati animo, expergefacti e lectulis surrexissent
- nam in meridiano tempore illis quiescentibus res ista contigerat - videntes
tam immane, tam subitaneum periculum et ei, qualiter resistere possent, nullo modo
excogitare valentes ad divina se statim contulere praesidia. Totis itaque viribus et ex
intimo cordis affectu omnipotentem Dominum rogare coeperunt, ut meritis beati patris
Benedicti, quo ordine vellet, sua virtute monasterium ab incendio eriperet, quod humana
manu defendi posse penitus desperabant. Cumque alii erectis in caelum manibus atque
alii prostratis in terra corporibus, alii flexis genibus ac in terra demissis capitibus omnipotentem
Dominum precarentur, subito parva nubecula se in huius latere montis colligens,
supra cacumen ipsius divina imperante potentia sese extendens dilatavit, quae
mox tantum imbrem ex se effundens expressit, ut et incendium omne extingueret et
omnino monasterium liberaret. Studeamus igitur, fratres, religiose ac pie vivere et
tantum patronum Deo serviendo propitium acquirere; quia cuius meritis nubes huius
cacumen montis obtexit atque ex se copiosum imbrem exprimens incendium extinxit,
eius nichilominus precibus, si eum sedule ac devote, praeveniente bono opere, rogaverimus,
ab aestuantium vitiorum flamma divina concedente misericordia liberabimur.
13. Quodam tempore, sicut ab his, qui optime noverunt, agnovi, dum fratres huius
monasterii ecclesiam beatae Scholasticae virginis intra Caietanam urbem, quatinus, cum
ad aliquas res emendas ibidem pergerent, receptaculum habere possent, construerent,
quidam ex operariis in summitate rupis, quae in capite civitatis mari praeminet, saxa,
quibus ecclesiae parietes construerentur, frangebat. Qui cum attentius eadem saxa malleo
quateret, isdem malleus de manubrio excidit ac per ingens praecipitium, quod ibidem patebat,
delapsus in mare cecidit. Qui valde contristatus, quod evenerat, damno ad fratres, ubi
parietes ecclesiae aedificabant, protinus venit et ea, quae sibi acciderant, merens retulit.
Cumque spes recuperationis esset ablata et alterum sibi malleum, quo saxa ad ecclesiae
aedificium frangerentur, fieri decernerent, unus e fratribus dixit: ?Descendamus illuc, fratres,
forsitan beatus Benedictus suis meritis malleum nobis restituet, qui quondam Gotho
ferramentum ex profundo lacus mirabiliter abstrahens reddidit atque ad opus, quod
coeperat, laetum remisit. Placuit sermo coram ceteris, et descendentes ad mare naviculam
sunt ingressi regirantesque sinum civitatis venerunt ad locum, in quo sub praedicto
praecipitio ex operarii manibus dissiliens malleus ille ceciderat; in quo videlicet tanta
erat aquarum profunditas, ut spes recuperandi illum per aliquod humanum ingenium
nulla omnino persisteret. Igitur confisi de omnipotentis Dei adiutorio et meritis beati
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|