Pamphilia et non isset cum eis in opus non deberet recipi. Facta est autem 
dissentio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem assumpto Marco 
navigaret Cyprum, Paulus vero electo Syla profectus est, traditus gratie dei a 
fratribus. Quem Marcum postea Paulus in affectum recipiens ipsum etiam 
Colosensibus studuit commendare dicens: Salutat vos Aristarcus 
concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabe, de quo accepistis mandata, 
prius videlicet quam discessisset, et ideo non reciperetis; nunc autem, si 
venerit ad vos, excipite illum. 
Quia igitur ecclesiastice pacis fundamentum precipuum fides est, si 
aliquando inter membra Christi non quidem hostili discidio, sed simultate 
fraterna alicuius contentionis querela subsiliat (que mediocritatis tamen 
limites non excedat), non est timendum penitus, quia facile curari possunt 
humana hec iurgia, in quibus nec fidei pax nec pietatis veritas collabescit. 
Hoc enim modo magis dissui quam discindi putanda est fraterna 
concordia, in qua caritatis interim usus remittitur, nisi odium irritatur. 
XXVI. Quomodo pax ista angelis suavis, demonibus terribilis sit. 
Commirabilis nimium pax ista et tota laude sollempnis, que suavis 
angelis, terribilis existit demonibus. Est enim pax ecclesie similis illi 
celesti et primarie armonie, ubi motu planetarum septem versus orientem 
currentium dulcis quedam et plena gratissime sonoritatis vox redditur, 
cum scissus ether in ipso sono <...> rantium planetarum tam artificiabiliter, 
tam equabiliter acuta cum gravibus temperat, ut concentus inde 
formetur sic suavissimus, quod ineffabiliter vincere habeat omnem dulcori 
modulaminis cantilenam. Quem tamen motum orbium immensius 
concrepantem nostre nequeunt aures distinguere, quemadmodum scripsisse 
inventi sunt, qui celorum arcanis oculos domesticos iniecerunt. Quia enim,
  |  
  |