: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 33


potestatis. Reputandi ergo sunt fatui et infecti, qui totam spem suam in constellationibus
posuerunt et creatorem non timent quotidie suis sceleribus provocare. Dominus enim
sit nobis adiutor et non timebimus quid nobis faciant Mars Jupiter Venus et Saturnus.
Factis itaque Brixie prospere ordinatis, Legatus perrexit Mediolanum ut sedaret Mediolanensium
discordias et cavilelas. Cum igitur circa plurimum laboraret, magnum infortunium
accidit Mediolanensibus, eorum exigentibus dissentionibus et peccatis. Nam cum per multorum
annorum circumvolutionem Creme dominium habuissent, et propter hoc inter ipsos et
Cremonenses inexorabilis discordia extitisset, ex qua multa milia hominum ex utraque parte
in diversis bellorum congressionibus perierunt, his temporibus Crema taliter est ad manum
Cremonensium devoluta. Quidam namque potentes de Cremonensibus contra quosdam adversarios
suos ex eodem oppido zelo malitie concitati, Cremonenses et Pelavicinum in suum auxilium
vocaverunt, et expulsa parte adversa, se simul cum patria Cremonensium dominio
subdiderunt.
Eodem tempore tertio scilicet die exeunte iulio, Marchio et militia paduana in campestribus
Baxiani militiam Teutonicorum soldum recipientium a perfido Ecelino viriliter prostraverunt,
magnamque predam de ipsorum spoliis habuerunt. In istorum quippe impetuosa
virtute tirannus maxime confidebat, quorum fretus auxilio et tutela, nefanda et inaudita scelera
toto dominii sui tempore audacissime perpetravit. Et quid mali non operatur auri fames penitus
excecando? Isti enim improbissimi Teutonici animarum suarum et corporum stolidissimi
venditores, ita erant Ecelini pecunia excecati, quod nec sententia excommunicationis nec terrore
non parcentium gladiorum ab Ecelini obsequio potuerunt. Unde a victoribus velut oves
occisi sunt merito reputati.
His temporibus cum Januenses Venetorum animos graviter offendissent in civitate Ancon,
que antiquitus Tholomaida dicebatur, ubi communiter negotiatores dictarum urbium,
Veneti ulcisci suas iniurias cupientes, et pro nichilo maris pericula et expensarum magnitudinem
reputantes, dummodo valerent se de adversariis vindicare, classem in manu valida in
Syriam direxerunt et tam navali prelio quam campestri Ianuenses viriliter expugnarunt captis
multis navibus eorum bellicis, et reliquis in fugam conversis, eversa simul turre muniti, et in
vastitate hostili cunctis eorum domibus desolatis, ipsos de civitate Aconitana protinus expulerunt.
/*
Propter innumerabilium inundationem malorum absorbentium intellectum, horret animus
omnes temporum nostrorum calamitates et ruinas persequi seriatim. Viginti enim anni sunt
vel circa quod, occasione sedis apostolice ac imperialis maiestatis discordie, sanguis italicus
effunditur velut aqua et contra romanam Ecclesiam tirannorum perfidia debaccatur. Et nunc,

1



5




10




15




20




25




30



Torna all'inizio