<XLII>. Post hec igitur quidam adolescens erat in finibus
Pollentię, nomine Stabilis, tante simplicitatis, ut ignoraret quę
esset forma segetum et pecudum. Attamen Deum timebat studiosius,
ut mors ipsius postea edocuit. Mortuus vero ut fuit, more
consueto lotus est et in feretro locatus est. Erat illo igitur
tempore Albericus episcopus Cumensis in eodem loco. In tempesta
igitur noctis a cacumine cęli usque ad feretrum visum est
descendisse columpnam ignis. Qui Albericus videns, miratus
est et cum suis cleris pro obsequio illius cadaveri turribula et luminaria
fert et ipse frequenter eius pedes osculatus est et vigiliarum
cantica celebravit.
<XLIII>. Ipsoque vero tempore fur erat in loco Novalicio,
qui violabat et ledebat queque poterat et sub antro quodam reponebat
et ibi ne caperetur latebat. Hec agebat die tercio ante
Nativitatem Christi. Is ergo exploratus est ab hominibus degentibus
in illo loco captusque est et ad monasterium deductus et in
custodiam missus. Nocte igitur adveniente media Nativitatis
Christi qua enixam credimus Dei genitricem, solutus est a vinculis,
ignorante eo. Ipsemet mox cit custodes et prodit se esse
solutum. Omnes vero ammirati relinquunt illum absque ullo discrimine.
<XLIV>. In eodem loco forte lupus veniens a supercilio montis
puerum captavit in predam et ore tulit in vallem, quę vocatur
Frigida, non procul distans a monasterio. Dum vero ab eo duceretur
mortuus est, sed minime comestus. Egit ergo mirabile
quoddam quod tacere nolumus. Nam mutata feritate, bestia fit
custos illius, qui paulo ante fuerat interemptor et demum sepultor.
|
|