Petrus Damiani: Epistulae

Pag 307


Divini cultus obsequium tunc est proculdubio laude dignum, cum fuerit
laudabiliter consumatum. Caeterum quid prodest, si recte quis quodlibet
opus incipiat, nisi recto illud fine concludat? Novimus itaque, dilectissimi,
quia festivitatem beati Iohannis Baptistae, prout dignum est, quidem
venerabiliter colitis, sed octavis eius trium lectionum brevitate contenti,
non eam qua dignae sunt, reverentiam exhibetis. Nam si lectionis evangelicae
tenor diligenter attenditur, nullius sancti festivitas in aecclesia colitur,
cuius octavis tanta reverentia debeatur. Ait enim angelus Zachariae: Erit
tibi gaudium et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt . Quod
proculdubio non ipso nativitatis die, sed octavo potius non ambigitur
fuisse completum. Octavo quippe die, quo circumcisus est, non sine multorum
gaudio Zachariae angelitus nuntiatum et Helizabeth divinitus inspiratum
puero nomen imponitur, os patris, quod diu clausum fuerat, aperitur.
Et qui eatenus communia saltim proferre verba non poterat, mystica
iam prophetalis oraculi sacramenta fundebat. Totum ergo gaudium, quod
angelica fuerat denuntiatione promissum, octavo nativitatis die probatur
exhibitum.
Nativitas itaque beati Iohannis non tam gratia propriae dignitatis attollitur,
quam octavi sui privilegio decoratur. Quapropter aequitatis ratio
dictat, ut sicut ipsa nativitas et eius octava nichilominus honoretur, ex qua
videlicet ipsa nativitas illustratur, et ab ea percipit, unde celebris et insignis
habetur. Ab octava siquidem sua venerabilis haec nativitas accipit, unde
sanctorum omnium nativitatibus antecellit. Atque ideo non supparem ab
ea meretur honorem, cui praebet ex se honoris ac celebris reverentiae
dignitatem. Nec mirum si clarior et insignis quaeque festivitas octono
dierum circulo nunc in aecclesia proteletur, cum octo praecipuas solemnitates

Torna all'inizio