Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 374


aut, si praeservare possit, traducit ad littora.
Post
haec Almogaveri, qui non nisi marina
littora, ut, si expediat, se in mare valeant receptare,
aut saltuosa petunt nemora, ut objectu
arborum frondiferarum, et aggeribus collium,
et lapidum multitudine inspidorum defensos, eos
aut eorum vestigia equina velocitas, petente sessore
milite, non attingat, aliqui confugiunt ad
Solanum, aliqui Messanam redeunt onusti spoliis
Gallicorum.
CAP. XXVII
PONITUR, QUI SUNT ALMOGAVERI, ET QUO VADUNT
DE NOCTE.
Genus sane istorum, quos modo vulgus Almogaveros
nominat, bellici studii est asperrimum,
belloque intractabile semper, donec spiritus vititenens
durat eis; et ideo fas est credere, quod denuo
quaerant bella. Sed, quia, ut praedictum est,
loca vitant, quae calcare valeant equina vestigia,
per caecam noctem dumtaxat quaerere praelia
subnituntur, ac lucem odientes, cum male agunt,
non nisi nocte contratam omnem circuunt et revolvunt,
velut lupi raptores sub atra nebula discurrentes,
quos improba rabies ventris excoecat,
ut aliquid rapiant, et reportent catulis propriis
expectantibus faucis siccis escam.
CAP. XXVIII
Rex Karolus retrocedit, rexque Aragonum
Regium ingreditur.
Rex ergo Carolus considerans, quod Catalani
Solani passum praeoccupaverant, ubi non poterant
offendi faciliter, dubitans etiam ne Almogaveri
adeo per suos discursus omnes vias, per
quas ad exercitum ipsius regis aliquis ire poterat,
impedirent, necessariis genti gallicae omnino
deficientibus, non solum apud Regium tantus
Gallicorum exercitus, sed nec posset in tota Calabria
propter rerum inopiam commorari, civitate
Regia cum deliberatione dimissa, versus Militensem
Dioecesim retrocedit, et in plano S. Martini,
ubi adhuc veteris castri S. Martini munimenta
supersunt, prope terram novam, quam comes
Fredericus Lancea quondam construxerat,
et accolis illius castri fecerat habitari, castrametatus
est, et ibi tandem totus regius exercitus
congregatus.
Cumque cives regini, qui remanebant in faucibus
Syculorum eos naturaliter odientium, regi
discedenti suppliciter exponerent, quod, cum dimittantur
sine defensoribus et gallicae gentis custodia,
non possunt per se terram illam muris
debilibus circumseptam defendere contra Syculos

Torna all'inizio