Mauritius Ep. Catanensis: Historia translationis corporis s. Agathae virginis martyris Constantinopoli Catanam

Pag 643

col. 1


Rex novus ad Superos vehit hos qui rite novantur,
Trudit et Inferno qui sordibus inveterantur.
Eius convivas acceptat candida vestis,
Regis amicitias, fideique per omnia testis.
Qua qui veste caret, manibus pedibusque ligatis
In tenebras missus poenas luet improbitatis.
Laus sit....perpes per secula cuncta potenti,
Virgineis precibus tot dona secunda ferenti.
Cui pariter mentes, et corpora nostra dicemus,
Cuius tam carum de munere munus habemus.
Nos autem Virgo semper commendet eidem,
Qui non mutatur, sed permanet unus et idem.

Torna all'inizio