Salimbene de Adam: Cronica

Pag 806


demonstravit insignem. Hec nunquam aliquam religionem intravit,
sed semper in seculo caste et religiose vixit. In sponsum filium
Dei elegit et beatum Franciscum in suum specialem devotum,
cuius etiam cordam in signum eius amoris cinctam portabat; et
quasi tota die morabatur in ecclesia fratrum Minorum, ut orationi
vacaret. Non erat qui de ea loqueretur verbum malum, nec de ea
cogitaret opus sinistrum: nam omnes reverebantur eam, tam
viri quam mulieres, tam religiosi quam seculares, ob nimiam sanctitatem.
Hec a Deo obtinuit gratiam specialem ut in extasim raperetur,
sicut fratres Minores viderunt mille vicibus in ecclesia sua;
et si elevabant ei brachium, ita elevatum tenebat illud a mane
usque ad vesperam, eo quod in Deum totaliter esset absorta. Quod
etiam in tota civitate Marsilie notum erat et in aliis civitatibus
divulgatum. Hanc sequebantur LXXX nobiles domine de Marsilia,
mediocres et illustres, ut eius exemplo salvarent animas suas,
quarum ista omnium erat domina et magistra.
De quodam episcopo qui frater Minor fuit et sanctus homo.
Item, ex quo in Provincia et in Marsilia versatur stilus noster,
non ab re puto scribendum fore quod occurrit memorie non
tacendum. Nam in Marsilia natus est quidam puer in festo sancti
Benedicti, qui vocatus est Benedictus, qui etiam, postquam ablactatus
fuit, in festo sancti Benedicti positus fuit ad adiscendum
litteras. Postquam vero factus est grandiusculus et litteratus,
in festo sancti Benedicti Ordinem monachorum Nigrorum intravit.
Et processu temporis in festo sancti Benedicti factus fuit
sacrista, et postea, intervallo facto per plures annos, in festo
sancti Benedicti, propter bonam vitam et bonos mores quos
habebat, monachi elegerunt ipsum abbatem. Et ita gradatim
ascendendo canonici Marsilienses in festo sancti Benedicti elegerunt
eum in episcopum suum, ubi se laudabiliter habuit. Postea
in festo sancti Benedicti intravit Ordinem beati Francisci. In quo
humiliter et laudabiliter decem annis vixit et in festo sancti
Benedicti ultimum diem clausit. Et sepultus est in ecclesia fratrum

Torna all'inizio