Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 123

libro III


Nam salus ad recipientem pertinet sed filialis subiectio ad mittentem,
quia mitto et significo me subiectum filium esse sibi.
(6) Hec autem comitas in salutatione summi pontificis invenitur,
cum 'Salutem et apostolicam benedictionem' mittit, quia sic
ostenditur quod recipientem desiderat esse salvum et ipsum
similiter benedicit, nisi dicamus quod passive sumitur et sic
eum qui salutatur desiderat benedici.
47. (1) DE PROVIDENTIA DICTATORIS.
(2) Provideat ergo dictator quid minor maiori vel e converso,
quid mittat insuper et par pari, quia illud siquidem est mittendum
per quod a se ipso vel a persona recipientis vel ab utraque
sibi valeat benivolentia comparari, nisi quando scribimus hostibus
vel indignis.
48. (1) DE BREVITATE SALUTATIONUM.
(2) In salutationibus est succinta brevitate utendum, ita quod
nichil superfluum et nichil contineant diminutum, quia usquam
prolixitas vitiosior reputatur. (3) Unde, quia in salutationibus
quedam dubie latinitatis emergunt, ideo illas breviter decidamus.
49. (1) DE GEMINO RELATIVO.
(2) Queritur ergo de gemino relativo, ut si dicas: 'Iohanni
suo patri plurimum reverendo Petrus eius filius cum subiectione

Torna all'inizio