secundum spem [ al. , speciem]. Quandiu sunt templum  
secundum fidem? Quandiu in ipsis Christus  
per fidem habitat. 
10. AMBROS.  Nescitis quia templum Dei . Haec  
idcirco praemisit ut illos compungat, quia turpiter  
vivendo, corpora sua violando corruperunt. 
11. LANFR.  Templum Dei estis . Ergo ne perdatis  
templum Dei peccando, violare non debetis; si  
enim hoc facitis, disperdet vos Dominus: Nam  
omnem qui violat templum Dei, disperdet Dominus;  
vos autem peccando violatis; quod sic probat. Vos  
estis templum Dei, quia Spiritus Dei habitat in  
vobis; hoc est dicere, vos estis habitaculum Dei.  
Item omne sanctum est templum Dei, sed vos estis  
sanctum, ergo Dei templum: vos autem ipsos, dum  
peccatis, violatis; ergo templum Dei violatis. 
12.  Nemo se seducat , id est, nemo proprio vel  
humano consilio putet se sibi prodesse. Ad superiora  
redit. 
13. LANFR.  Sapiens esse in hoc saeculo , id est, in  
astutia hujus saeculi fiat, id est, stultum se intelligit,  
et sapientiam suam stultitiam deputat. 
14.  Comprehendam sapientes . In Job scriptum est ita:  
 Qui comprehendit sapientes in astutia eorum . Omne  
quod illaqueat deponendum; astutia autem illaqueat  
(scriptum est enim comprehendam, etc.) ergo, etc. 
15.  Cogitationes sapientium . Inusitata translatione  
legitur,  cogitationes hominum . 
16. AMBROS.  Omnia enim vestra sunt . Vita praesens  
nobis concessa est, ut ad Dei gloriam eam transigamus;  
mors, ut pro Christo mori velimus spe futurae  
promissionis. Praesentia, ut sic praesentibus  
utamur ne offendamus futura, ut, ea credentes, ipsis  
nos commendemus. 
17. LANFR.  Omnia enim . Quasi diceret: de se,  
majoribus, et excellentioribus rebus cuique gloriandum
  |  
  |