seruentur, fidem dico, contemptum mundi, caritatem, castitatem, humilitatem,
patientiam, obedientiam, de perpetratis culpis paenitudinem
earumque humilem confessionem, frequentes orationes, competens
silentium multaque in hunc modum. Haec ubi seruantur, rectissime
potest dici regulam sancti Benedicti et monachorum ibi ordinem custodiri,
quoquo modo uarientur caetera, quae pro arbitrio diuersorum in
diuersis sunt cenobiis instituta. Cuiusmodi sunt quod in praecipuis
solennitatibus alibi in tunicis tantum, quos froccos vocant et alibi in
albis et cappis cantores ad Uesperas responsorium canunt, quod in
eisdem festiuitatibus in aliis locis in albis solummodo et in aliis cappis
etiam induti procedunt, quod in quibusdam cenobiis uiceni uel triceni
aut plus aut minus simul in alueis et in quibusdam singuli in singulis
catinis pedes in claustro ante mandatum abluunt, quod pleraque monasteria
mense februario transacta beatae Mariae festiuitate officium mortuorum
post Uesperas dicere incipiunt et pleraque usque ad Septuagesimam
praestolantur. Huius generis alia plurima existunt, quae pro
sua prolixitate breuiter enumerari non possunt. Haec tamen ipsa, postquam
seruanda subiectis a pastoribus ordinantur, ab iis, quorum tota
uita in obedientia sita est, sine culpa minime uiolantur. Inde uero nemo
turbetur, quod in tractatu earum consuetudinum nomen abbatis tantum
non episcopi uel archiepiscopi ponitur. Ordo quippe monachorum
describitur, quorum per abbates frequentius quam per antistites uita
disponitur, quamuis et ipsi antistites, si paternam curam uice Christi
subiectis suis impendant, non absurde abbates, id est patres, congruo
suis actibus uocabulo appellari queant.
Deus pacis et dilectionis uobiscum maneat et ipse pace et dilectione sua
uos repleat et ab omnibus peccatis clementer absoluat. Amen, Amen.
|
|