Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 584


conveniant superiora et inferiora corpora: et hoc videtur probabilius, et
magis consonum dictis Philosophi. Nec dico, sicut quidam
dicunt, quod conveniunt in materia, si sumatur pro fundamento primo,
quod nec est album nec est nigrum, ut dicitur in 1 Metaph., sed differunt
in materia, secundum quod materia determinatur per motum: diversitas
enim motus est signum diversitatis materiae, et non causa, sed e converso: quia
motus est actus existentis in potentia; unde oportet quod ubi invenitur una
materia per essentiam, inveniatur potentia respectu eiusdem motus, secundum
quod materia est in potentia ad plura.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod corporeitas secundum intentionem logicam
univoce in omnibus corporibus invenitur; sed secundum esse considerata, non
potest esse unius rationis in re corruptibili et incorruptibili: quia non similiter
se habent in potentia essendi, cum unum sit possibile ad esse et ad non esse, et
alterum non: et per modum istum dicit Philosophus in 10 Metaph.,
quod de corruptibili et incorruptibili nihil commune dicitur, nisi communitate
nominis; et per hoc Commentator ibidem hanc rationem solvit.
Ad secundum dicendum, quod sicut omnes res, prout modo sunt in suo complemento,
dicuntur unus mundus, vel unum universum; ita etiam, prout erant informes
ex defectu ultimi complementi, dicebantur una materia informis; non quidem
per continuitatem, tamquam omnia ex una materia numero facta sint.
Ad tertium dicendum, quod secundum Avicennam, non est quaerenda
differentia per aliquos actus nisi in illis quae in una potentia conveniunt:
species enim quae conveniunt in una potentia generis, distinguuntur specificis
differentiis; sed ipsae differentiae quae non conveniunt in genere, sic quod
genus sit pars essentiae earum, seipsis distinguuntur: similiter etiam genera
generalissima non dividuntur aliquibus differentiis, sed seipsis: similiter etiam
composita quae conveniunt in materia distinguuntur per formas diversas; sed
diversae materiae seipsis distinguuntur secundum analogiam ad diversos actus,
prout in eis diversa ratio possibilitatis invenitur.
Ad quartum dicendum, quod Philosophus in libris Phys. Nondum probaverat
esse quintam essentiam, quod in principio Caeli et Mundi demonstrat; et ideo in
libris Phys. Nihil determinat de his quae sunt propria illi essentiae, propter quod
etiam tractatum de infinito replicat, ut Commentator in 1 Caeli et Mundi recitat.
Ad quintum dicendum, quod sicut in 1 de Gen. dicitur, materia
est immediate subiectum generationis et corruptionis; aliorum autem motuum
per prius et posterius, tanto plus quanto illud secundum quod est mutatio,
maiorem perfectionem motus praesupponit: et ideo in illis tantum est unitas
materiae primae quae in generatione et corruptione conveniunt, et per consequens

Torna all'inizio