Domno Alexandro beatissimo papae, Petrus peccator monachus
servitutem.
Praecaepit mihi beatitudo tua, venerabilis pater, ut numquam tibi litteras
mitterem, quae leve quid et oblivione dignum ac frivolum continerent,
quas scilicet mox ut lector transiliendo percurrerit, edax flamma consumit.
Sed tale tibi semper aliquid sciberem, quod et ad aedificationem
legentium suscipi et inter scripturas mereretur autenticas reservari. Unde
Patri luminum agendae sunt gratiae, qui sacrarium tui pectoris hoc igne sui
|
|